Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quod si utique non est, quid ergo causae est, ut non uel moriens et m ultimis situs id saltim supremae oblationis officio et omni rerum tuarum ambitu agas, ut, si mereri a deo potes, locuples ac beatus sis, sin autem id non potes, certe ut miser non sis certe non uraris certe non torquearis certe tenebris exterioribus non eneceris et ardentibus sine fine flammis non decoquaris?

quid ergo, ut dixi, causae est, quod haec non agis? quid causae est, ut bona aeterna non emas? quid causae est, ut mala aeterna non timeas? -quid utique nisi illud, quod praelocutus sum, quod aut iudicandum a deo te esse non putas aut resurrecturum omnino esse non credis? si enim crederes, quomodo non futuri iudicii inaestimabile malum fugeres et inmortalium suppliciorum tormenta uitares?