Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

habes itaque indubitabilem futurae retributionis securitatem habes recipiendorum bonorum operum satis idoneum uadem: qui quidem tantae non solum fidei sed etiam misericordiae atque pietatis est, ut non soluat tantum quod promiserit quasi debitum, sed etiam ostendat aliquid quo se faciat debitorem. nam qui pro calice aquae frigidae redditurum se dixit esse mercedem non solum uult soluere quae acceperit, sed etiam demonstrat aliqua quae soluat. pius scilicet ac misericordia plenus et consulere uolens non solum diuiti largitati sed etiam pauperculae officiositati ostendit, quo obnoxium sibi in aliquo deum faceret etiam qui quod faeneraret penitus non haberet. [*]( .4 Matth. 10, 42 ) [*](1 quicumque ex quęc. corr. m. 2 A 9 praetium A tantumque (etm b) ed. Baluzius 10 aliquid ex aliquit corr. m. 2 A ut §. 71 et 72 11 in om. Baluzius 12 forsitã A ut §. 73 13 poasent b: possint AB Halmius 17 habes ex habis corr. m.2 A - 25 misericordia plenus] hunc locum addere debui locis Sitz.-Ber. p. 11 congestis; cfr. adn. crit. ad. libri de gub. primi §. 58 26 quod ex quo corr. m. 2 B )

294

XVII. Sed forsitan tibi, quicumque diues es, indiguum hoc facultatibus tuis opus pauperculorum esse uideatur et uelis aliquam ad te peculiariter pertinentem sponsionem sacrae promissionis audire. habes primum illud, quod ad diuitem ilium in euangelio: deus loquitur: uade, uende omnia bona tua, et habebis thesaurum in caelo. deinde illud, quod praecepto interdictorio generaliter iubet: nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, thesaurizate .