Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
XVI. Sed fortasse haec tibi, quicumque es infidelis, aut parum ualida aut parum aperta esse uideantur. quid quod dominus ipse in euangelio nihil quemquam de operibus bonis perdere Christianum manifestissime docet dicens: quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. quid dici euidentius potuit? etiam eam rem in futuro habituram praemium esse dixit, quae in praesenti pretium non haberet: tantum honoris cultui suo tribuit, ut aliquid esset illic per fidem, quod hic omnino nihil esset per uilitatem.
sed tamen ne in hoc sibi quidam forsitan blandirentur, si multa habentes exiguis possent magna mercari, subtiliter posuit etiam pro calice aquae frigidae non perituram esse mercedem, hoc utique euidenter ostendens non pro paruo aliquid magnum esse reddendum, sed tamen qualecumque fidei opus non esse periturum.