Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quid est quod tu, qui tibi usum rerum tuarum tantopere necessarium putas, fructus ac reditus facultatis tuae post mortem necessarios esse non putas? dicis absque dubio, quia mortuo nihil opus est nec reseruandum mihi quidquam in tempus illud est, quia defunctus ac nihil sentiens nec delectari possum possessione rerum mearum neque amissione cruciari.
euidens causa est. ergo idcirco moriens substantiam tuam alteri deputas, quia capere ex ea fructus post mortem ipse non possis. sed quid, quod electissimum uas dei apostolus Paulus testificatur et clamat, quod quaecumque homo in uita hac seminauerit, haec post mortem metat, et qui parce seminat parce et metat, et qui seminat in benedictione ex benedictione et metat. ex quo aperte intellegi uoluit eos, qui seminant in parcitate benedictionem metere non posse. cum enim dicens: qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictione ex benedictione et metet, euidenter utique benedictionem in sola posuerit largitate, ostendit parcos seminatores mendicitatem largos benedictionem esse messuros. [*]( 17 Gal. 6, 8 ) [*]( 1 caues ex cauis corr. m. 2 AB 6 rationabilem (b et) Rittershusius 7 mihi tamen signis transpositionis additis A 12 quicquam (sic) AB quia] quo Rittershusius 16 delectissimum ex dil. corr. m. 2 B 19 metet deinceps ter corr. ex metat m. 2 A metat B(b) ; \'haud scio an recte ut in relatione indirecta\' Halmius; sane aut metat scrib. est aut eiecto quod ante quaecumque, quod facile ex antecedenti quid, quod hic repeti poterat, metet, ut cum statim (23. 24) seqq. plane congruat, ubi bis metet legitur cf. §. 74 22 cum] dum ed. Baluzius 23 metat B (sed statim recte metet) et qui-et metet om. A )