Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

introducunt enim repente in testamentum quos numquam introduxere in affectum, et hoc maxime, ut dixi, aut locupletes aut nobiles aut honoratos et qui nisi potentes essent, parentes forsitan non fuissent. ridicula miseri testatoris ambitio, dans censum propriae facultatis ad conparandum mendacium propinquitatis, emens pretio hereditatis nomen heredis) et totis patrimonii sui uiribus hoc elaborans, ne se ille,. qui heres scribitur, parentem neget, et ut testator infelicissimus stultissima ac miserrima uanitate facto herede nobili, qui in uita sua humilior esse uisus est, honoratior in morte esse uideatur. o caecitas o insania!

[*]( 1 infidelissimae AB 2 affines ex adfines corr. m. 2 B 3 neeessitudinum ex -nem corr. m. 2 B 6 nec A: non B et cum edd. Halmius 8 infilicitas A tantum] tandem FXHirner coni. in program. Freisingensi a. 1869 p. 15 10 persequatur s. scr. n m. 2 A 13 rectium B 15 aut] at B 22 locopletes A . 23 forsita A 25 praetio A 28 infilicissimus A item paulo post 29 qui] quia (cum b) ed. Baluzius 30 cecitas AB )[*]( VIII. )[*]( 19 )

290
quanto studio, infelicissimi homines, id efficitis, ut miseri in aeternitate sitis! quanto minore cura minore ambitu id uobis praestare potuistis, ut semper beati esse possitis! cuius quidem rei causam aliam omnino inuenire non possum nisi solam tantummodo incredulitatem atque perfidiam, id est, quod aut iudicandos se a deo homines esse non putant aut resurrecturos omnino esse non credunt. nemo est enim qui resurrecturum se et iudicandum a deo de operibus bonis ac malis certus sit, qui non uel spei ac beatitudini suae praestet, ut pro bonis rebus perennia bona capiat, uel timori atque discrimini, ne pro malis mala aeterna patiatur.