Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XV. Sed abhorrere hoc uidelicet a Christiano nomine uidetur, ut dicatur futura non credere. quid ergo causae est ut, si credit quae dixit deus, non timeat quae minatur deus? si non credit uerbis quae dixit deus, non credat praemiis quae promittit deus ? neque enim se probat promissionibus dei credere qui non sic agit, ut possit ad promissa a deo praemia peruenire.

in ipsa quippe hac vita hominum, si iudicandum se aliquis ab humana hac potestate et rapiendum ad tribunal terrenum esse cognouerit, aduocatos requirit patronos adhibet officialium gratiam fauoremque mercatur, et haec omnia metu iudicii futuri agit, cum tamen euentum iudicii conparare non possit. adeo etsi uictoriam emere ipsam non ualet, spem tamen uictoriae magno emit.