Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

nec interest paene iam apud homines quibus consulant, dummodo sibi omnino non consulant. si qui enim ex istis, de quibus [*](2 ferri ex ferre corr. m. 2 B agnatis s. Z. m. 1 A 4 aduerso ex auerso corr. m. 2 B 5 praetium A post addicunt p et edd. ante Halmium: sicut scriptum est: non dedit deo propitiationem suam et pretium redemptionis animae suae. etpaulopost: simul, inquit, ineipiens et stultus peribunt, et relinquent atisnis diuitias suas, et aepulchra eorum domus eorum in aeternum. quid inter stultum sit et insipientem, non est nunc disserendi locus: nec sane interest, quae inter eos meritorum sit differentia, quorum est una perditio. quod causae itaque sufficit, cum dixisset simul insipientem et stultum esse perituros, nideamus quid uel ad causam uel ad cumulum perditionis adiecerit. relinquent, inquit, alienis diuitias suas. uerum est: quid enim sine tam stultum, sine tam perditum, quam ut aliquis de suo non sibi consulat, praesertim cum deus dicat, nihil prodesse homini, si totum mundum lucrifaciat, animae autem suae detrimentum patiatur? aut quam dabit, inquit, homo commutationem pro anima sua? si ergo homines totum mundum spernere oportet, ne animarum damna patiantur, et propter suam salutem debet quispiam etiam sua lucra contemnere, quam infidelis est, quam insipiens est, qui ut alium diuitem faciat, animam suam ipse condemnat? maxime cum et ille non multum adipiscatur, qui usum temporalium rerum accipit, et ille inaestimabilia damna perferat, qui fructum beatae aeternitatis amittit. nam et ideo sequitur in Psalmo: sepulchra eorum domos eorum in aeternum. quam misera ergo erit perdita sors eorum, qui quasi sepulchris perennibus deputati, quam conditionem post mortem perferunt corporum, eandem quodammodo patiantur animarum, et quidem minus miseram, si eandem, aut si ad eos ad iumenta insipientia nec bonorum sensus nec malorum passio perueniret (pertineret ed. Baluz.). illud (sed illud ed. Balua.) acerbum atqueC intolerabile, quod similiter pereunt, sed non similiter puniuntur; illorum enim mors sempiterna sine sensu est, istorum omnium cum dolore. ac sic conditionem hominum peccatorum perditio quidem facit pecudibus esse similem, sed tamen poenam grauiorem. cogitent igitur cuncta ista quae dicimus, immo cogitent cuncta illa quae deus dicit, qui sibi aeo ante mortem omnino consulunt, nec in morte succurrant, apud quos ob- Unio est penitus suarum animarum. )

289
loquimur, morte adpropinquante filios non habent, quaerunt infidelissime quos aut propinquos aut adfines suos dicant, aut, si id forte deest, quaerunt saltim aliqua nouarum necessitudinum ficta nomina. nec interest, ut dixi, apud eos quorum meminerint, dummodo sui obliuiscantur: non interest quos amare se dicant, dummodo animas suas oderint, nec interest quos diuites faciant, dummodo se aeterna mendicitate consumant.

XlIII. 0 infelicitas o insania! quid tantum, quaeso, de se miserrimi omnium male promeruerunt, ut dum aliorum uoluptatibus seruiunt, se perpetuo persequantur! uideas enim a quibusdam infelicissima uanitate inuestigari quosdam nouos ac nobiles propinquos, uideas incognitarum agnationum pudenda nomina et recentium ac praepotentium adfinitatum ridicula commenta, cum dicat quis de aliquo adoptiuo ac subitaneo propinquo: illum heredem facio parentem meum: aut quaecumque sanctae professionis uidua uel puella: illum heredem scribo proximum meum. ac sic quidam quos in omni uita quasi extraneos alienosque habuerant subito in extremis propinquos habent, et qui extranei semper fuere uiuentium parentes esse incipiunt mortuorum.