Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
haec ergo cogitent qui, dum filios habere post mortem diuites cupiunt, futurorum suppliciorum nec in morte meminerunt: haec cogitent qui, ut in hac caduca et breui uita heredes diuites habeant, aeterna se ipsos morte condemnant. in quo quidem non tam illos amant quam se oderunt, quia non tam salubris amor est, qui breui consulit, quam graue odium, quod in aeternitate cruciabit. et ideo deus noster, ut in primo dudum libello diximus, disciplinam parentes thesaurizare iubet filiis non pecuniam, perennia praecipit non peritura conferre. scilicet quia res istiusmodi atque opus sanctum et filiis pariter et parentibus prosunt, filiis utique per disciplinae institutionem parentibus per munificentiae largitatem. et filiis enim hoc disciplina praestat, ut salutem capiant perpetuam, et parentibus largitas, ut mortem effugiant sempiternam.
.XIII. Sed cui haec dicimus aut cur dicimus? ubi apertas aures aut uidentes oculos inuenire poterimus? omnes enim, ut de inpiis legimus, paene omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est paene usque ad unum. noua quippe amentia tam saeculares quam etiam quosdam religionem professos incessit homines. siquidem, ut dudum dicere coeperamus, iam [*]( .1 Psal. 6, 6 17 lib. I 21 26 Peal. 13, 3 ) [*](1 enim eras. sed ita ut legi possit A 6 abscinditur ed. Baluzius 9 damnatur AB, Can anacoluthon est ?\' Hcdmius 15 post prius tam p et edd. ante Halmium: heredibus consulunt quam sibi obsunt non tam 23 cupiat B., )