Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed iam ista quid proderant aut quid iuuabat miserum quod tunc pro se offerre omnia uolebat, qui male ante noluerat? uel quid tunc proderat quod dare cuncta cupiebat, quae iam amiserat, qui nihil tunc pro se dederat, quando omnia possidebat? sera quippe, ut ait in scripturis spiritus sanctus, sera est paenitentia mortuorum. quomodo? [*](1 quam] quantum ed. Baluzvus 2 heres (ex heria corr. m. 2) suis A 3 diliciia afiuebat AB 5 heres ex heris iterum corr. m. 2 A 6 puto ex puta corr. m. 2 A 10 possit A posset ex poscit corr. m. 2 B (b) 11 possederat ex possiderat corr. m. 2 AB (possideat 8. scr. e et r 6) 15 possit A posset ex possit corr. m. 2 B 19 posset B et corr. ex possit A 20 saltem ex saltim corr. m. 2 A 22 praetio A 27 amisserat A 29 quo A qu5 (uo punct. et 8. scr. m) B quomodo ed. Baluzius )
excludi penitus a confessione peccati peccatorem mortuum protestatur nec posse esse quemquam postea dei memorem, qui in hac uita sui fuerit oblitus. adeo omnis ei spes penitus absciditur et omnis uitae aditus obserate, ut, cum una sit reo salutis uia preces ad deum fundere et caelestem misericordiam incessabiliter orare, etiam hac peccator letiferae obliuionis animaduersione damnetur, ut ei nec memoria quidem dei, a quo sperare debeat. relinquatur.