Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
et puto, si quis ei tunc optionis copiam praestitisset, utrumne mallet diuites heredes suos esse an se in miseriis tormentisque non esse, uoluerat profecto illos omnibus bonis alienari, dummodo ille posset malis omnibus liberari, uoluerat offerre omnia quae possederat, dummodo euaderet quae perferebat, uoluerat cunctam illam substantiam quam habuerat temporales argenti et auri thesauros pro se dare, ut iuges suppliciorum inmortalium cruces et perenne illud incendium superiecta, si quo modo posset, diuitiarum suarum mole restingueret et exundantes ignium globos opposita ingentium facultatum inmensitate prohiberet.
et quid dicam uoluisse eum, ut interminabile illud malum redimeret facultatibus suis? plus dico aliquid: uoluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset sibi in flammis situs unius saltim horae requiem conparare. desiderans enim ad mitigandas faucium flammas uel tinctum aqua pauperis digitum quomodo non quantolibet pretio mercari requiem praeoptauerat, qui paruam refrigerii guttam tam magno ambitu postulabat?