Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

.XII. Haec ergo diuites cogitent, qui redimere facultatibus suis nolunt, ne ista patiantur. diues fuit ille, de quo nunc loquimur, diuites sunt et isti, ad quos nunc loquimur. unius sunt nominis: caueant ne sint etiam condicionis unius. non liberabunt enim filii diuites parentes reos, nec restinguet flammas miseri testatoris deliciis afluentibus opulentus heres. durum est ab aliquo filiis ac propinquis parum relinqui:

multo est durius in aeternitate torqueri. opinor enim diuitem illum, cum torqueretur, non tantum delectabant opes heredis . sui quantum angebant tormenta corporis sui, non tantum [*](8 Luc.16, 24) [*]( 5 paenitus A 8 inquit ex iuquid corr. m. 2 B 9 ∗l∗azarum eras. bis lit. e sed ita ut non omnino euanuerit A lazarum B, item paulo post ∗l∗azari et lazari 11 orrebat B 13 eius inseri signis transpositionis additis B intollerandas B 14 foetidae (sic) A faedę s. scr. m. 2 ti B 16 tanti B dispexerat AB 18. 20 diuites- loquimur post sunt nominis habet A sed signis transjpositionis m. 1 et m. 2 s. unius scr. b, s. diuites a lit. 21 conditionis hic A 23 diliciis ailuentibus AB cf. paulo post et II 48 opu-. lentus ex -tibus corr. m. 2 B heres ex heredes corr. m. 2 A )

286
delectabat quod heres suus bene epulabatur quam angebat quod ipse male cruciabatur, non tantum delectabat quod heres suus in exquisitis deliciis afluebat quam angebat quod ipse intolerandis ignibus defluebat, non tantum delectabat quod heres suus pascebat parasitos et helluones copiis suis quantum angebat quod ipse pascebat flammas medullis suis.