Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

habet igitur omms aetas habet omnis condicio quod sequatur: quicumque est particeps fidei participem se beati faciat exempli. si illi tunc ob deum donantes omnia sua etiam se ipsos exheredauere uiuentes, discite uos, quaesumus, bona uestra uel ipsi hereditare morientes. oportet quippe uos, mihi credite, etiam inter filios uestros salutis animarumque uestrarum non obliuisci. propinqua enim uestra pignora esse uobis et coniunctissima satis certum est: sed, mihi credite, nemo uobis propinquior, nemo coniunctior quam uos ipsi. amate itaque, non obsistimus, amate filios. uestros, sed tamen secundo a uobis gradu: ita illos diligite, ne uos odisse uideamini; inconsultus namque et stultus amor est alterius memor et sui inmemor. non accipiet, inquit scriptura sacra, iniquitatem patris filius, neque pater accipiet iniquitatem filii sui. et apostolus unus quisque, inquit, proprium onus suum portabit.

XI. Relictae itaque filiis diuitiae parentes non liberant de mendicitate, immo relicta inmoderate filiis facultas parentum est sempiterna mendicitas, ac per hoc nulli parentibus magis [*]( 19 Ezech. 18, 20 22 Gal. 6, 5 ) [*]( 1 an ex ac corr. m. 2 B 5 relinquerint B 7 amorem filiis (punct. is et s. scr. m. 2 orum) dei filiis A et deleto priote filiis m. 1 B \' igitur s. l. add. m. 2 uel 1 A 12 poet monentes p et edd. ante Hcdmiwni quae quidem, ut dixi, etiam uoa, o fidelissimi (intid. ed. Baluzius) parentes, curiosius attentiusque pro uobia copuenit cogitare 22, proprins A 25 ttlicta B: relicto ad o lit. adpicta c m. 1, quae a uel cc (quae litterae forma aperta saepe et in hoc cod. recurrit cfr. Sitz. -Ber. p. 7) pingere uoluit (ergo non ae ut apttd Haknitma) et m. 2, ut magis aperta scriptura euet, 8. scr. a )

284
noxii quam filii nimis amati. dum enim illi patriis bonis afluunt, parentes in sempiternitate cruciantur. etiamsi tam pius sit filius, ut refrigerandi supplicii paterni gratia communicare cum patre postea bona relicta cupiat, non ualebit: reddere siquidem post mortem patri pietas filii non poterit quod unicuique indeuotio sua et infidelitas denegarit.