Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

atque hoc non paruus credentium numerus, ne quem forsitan minus scriptorum auctoritas moueat, dum putant exempla esse paucorum. quae fuerit quippe tunc multitudo ecclesiae principalis uel ex hoc solo agnosci potest, quod in principiis statim ipsis octo hominum milia biduo ecclesiae accessisse referuntur, pateatque aestimationi, quae ceteris diebus uniuersi generis multitudo concreuerit, ubi duo tantummodo dies praeter disparem aetatem pariter ac sexum tantam uirorum copiam procrearunt.

unde cum et tam innumerabilis iam tunc et tam perfecta plebs fuerit, quaero a uobis, cum quibus loquor, cuncti parentes, in illis tot ac tantis tunc credentium milibus, tanta fidei perfectione uiuentibus, [*]( .4 lib. II 13 9 Act. 2, 44 11 Act. 4, 33 16 Act. 4, 32 ) [*](3 hominum etiam exemplis B 5 primo libro] \'immo secundo libro ut uulgo legitur; incertum est scriptorisne ait uitiutn an libra- riorwn\' Halmius; cfr. II 13 6 habundanter AB 12 quiaq; a. scr. m. 2 u4 A. 14 afferebant ex adferebant coir. m. 2 B praetia A..18 foreitam B forsiti 8. scr. m. 2 n i 20 Qclesiae (sic) A paulo jpotf eclesjae et D. 43 aecleeiae 25 cum etiam B 27 locor ut §. 41 locuntur b quod praetermittere ndlui, )

283
omnesne cum filiis an omnes sine filiis fuerint? neutrum, opinor; nulla enim ecclesiae plebs est non de utroque permixta. intellegere ergo possunt quicumque ex Christianis filios non habent, cui relinquere substantias suas debeant, cum uideant cui reliquerint tunc illi filios non habentes. sin autem habent, discant quid etiam ipsos oporteat facere, cum uideant tunc parentes amorem dei filiis praetulisse.