Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ideoque iuxta apostolum unus quisque sarcinas suas cogitet, quia unus quisque hominum sua onera portabit. flammae infelicium mortuorum diuitiis non refrigerantur heredum. diues ille in euangelio, qui purpura induebatur et bysso, absque dubio qui locuples in hoc saeculo ipse fuerat, etiam heredes suos morte ditarat. sed nequaquam hoc ei proderat, quod opibus ac talentis eius germani diuites incubabant, et ille guttam refrigerii inpetrare non poterat. illi erant in abundantia sed ille in egestate, illi in gratulatione sed ille in dolore, illi in diuitiis sed ille in tormentis, illi fortasse iugiter in luxuria sed ille semper in flamma.
0 infelix et miseranda condicio! bonis suis aliis praepararat beatitudinem sibi adflictionem, aliis gaudia sibi lacrimas, aliis uoluptatem breuem sibi ignem perennem. ubi erant tunc adfines ubi propinqui, ubi uel filii, si habuerat, uel germani, quorum meminerat et quos certe tanto amore dilexerat, ut eorum ne in supplicio quidem positus obliuisceretur ? quid ei proderant quid suffragabantur ?