Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
X. Sufficere quidem ad hanc negotii portionem, de qua nunc agitur, haec quae iam diximus satis arbitror: sed ostendi id nobis forsitan non solis uirtutibus rerum sed etiam auctoritatibus exemplorum desideretis. possim quidem dicere maiora exemplis omnibus dei esse mandata nec interesse ad augendam diuinorum uerborum auctoritatem, inpleant ea homines an non inpleant, quia uirtutem eorum ex domini certum est constare persona non ex seruorum oboedientia, nec addi eis nec [*](1 Iob. 2, 4 \' , ) [*](1 inquid B diabuluB A item 33, coritra 36 diaboli et 37 diaboli s. scr. m. 2 a 2 canctaq; A cunctaque B .3 dilictissimam A 4 negabit B , 6 a nobis uiles B 12 religiosos ex -aas corr. m. 3 B 16 post arbitror p et edd. ante Hadmium : . id est, quod praeponere uitam spem salutemque uestram cunctis omnino rebus atque affectibus debeatis 17 . forsitam A . \' 18 desideretis AB(b) desideratis cum edd. Malmius, quem codicum scriptura fugit\' 19 post mandata p et edd. ante Halm. : clamantia quotidie in hoc mundo: nolite thesaurizare nobis thesanros in terra, thesaurizate autemnobis thesanros in eaeio. et alibi: quaecumque homo seminauerit, baee et metet. quae utique tam ad mundi homines quam ad dei; tatA ad eos qui filios habent, quam ad eos qui non habent, aeque pertinet (sic p, reU. pertinent) quia cum nitam aeternam cuncti desiderent possidere, non eat dubium, quod nbi par nninersorum notum est ad habendum, parem esae caram ad promerendum 21 domini] dei B- )
sed tamen si adiuuari se etiam exemplis hominum humana optat infirmitas, scilicet quo facilius etiam ipsa nunc faciat quae alios fecisse ante cognoscat, ostendimus primo libro haec, quae etiam nunc ab aliquantis Christi imita-toribus fiunt, non mediocriter sed abundanter, nec a paucissimis sed a populis, nec ab antiquissimis sed paene a recentissimis nuper esse conpleta. quid enim noui et adhuc prope in oculis constituti apostolorum actus loquuntur? omnes inquam qui credebant, habebant in unum omnia communia. et iterum: gratia quoque magna erat in illis omnibus; nec enim quisquam egens erat inter illos. quicumque enim possessores praediorum ac domorum erant, uendentes adferebant pretia uenditorum et ponebant ante pedes apostolorum. alibi quoque: et nemo ex eo quod possidebat s.uum proprium esse dicebat.