Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

et pios uos esae dicitis, qui filios diligatis? nihil plane durius uobis nihil inhumanius, nihil tam ferum, nihil tam inpium dici potest, a quibus inpetrari omnino non potest ut uos ipsos [*]( 3 antestant ex antistant corr. m. 2 1) et statim antestarent 5 saltem ex saltim corr. m. 2 A 9 fidedelibus punct. alt. de A 10 post tenebrae add. p: praeponitur uita morti 12 ezistimant Rittershusius 20 soboles B ipsos - parentes oberratione ocu- lorum om. A; ceterum haec uerba et seqq. ipsos s. i. dicimus sana non sunt ; fort. scrib.: ipsis relinquant homines, o. i. pu, ipsis inquam[dicimus]; Hartelius suspioatur: ipsos esse inquam homines, o. i. p., ipso* [łe inquam] dicimus 21 ipsos se s. ipsos ser. m. 2 b s. se scr. a, quo significetur transponenda esse uerba A 22 quicquam. (stc) A proprius AB 25 nil quater deinceps B 26 inpium ex impium corr. rasura A . )

281
ametispellem, inquit diabolus in scripturis sacris, pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua. dilectissimam esse animam suam homini etiam diabolus non negauit, et qui auertere omnino cunctos ab affectu animarum suarum nititur, idem tamen carissimas esse debere cunctis animas confitetur.

quis ergo furor est uiles a nobis animas uestras haberi, quas etiam diabolus putat esse pretiosas? quis. furor est uiles a nobis haberi, quas etiam ille caras uobis debere esse dicit, qui uiles facere conatur? ac per hoc quicumque animas suas neglegunt, etiam infra iudicium diaboli se amant. quae cum ita sint, uidete uos, qui putatis religiosos homines non habere quibus relinquant substantiam suam, uidete uel iuxta diaboli opinionem, uidete si non habent, qui se ipsos habent.