Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quid enim rectius quid magis iustum, quam ut qui meliores sunt idem etiam honoratiores essent, qui uincunt iudicio idem uincerent praemio, qui antistant in euangelio sacro idem quoque in testamento humano antistarent, et hac saltim re concordaret cram uoluntate Christi parentum pietas ac uoluntas, ut quos deus praeposuisset electione eosdem etiam parentes anteponerent dignitate. sed non solum hoc non agitur, sed in diuersum omnia aguntur. praeponuntur enim puris commaculati praeponuntur fidelibus inpii, praeponuntur lumini tenebrae praeponitur terra caelo, praeponitur mundus deo. et euasuros se huiusmodi parentes uel in hoc solo iudicium dei aestimant, qui cultum dei et dignitatem iudicii sui indignitate conculcant?
VIIII. Sed uidelicet non contemptu dei dicunt parentes . haec a se fieri sed causa atque ratione. quibus enim, inquiunt, relictam substantiam relicturi sunt filios non habentes? dicam quibus, nec nominabo eos, quos supra dixi, pauperes dei, non alienos aut longe positos, ne durum aut inhumanum forte uideatur. illos dico caros et indiuiduos et quos recte etiam uos, qui multas suboles habetis, filiis antefertis: ipsos se inquam homines o infidelissimi parentes, ipsos se inquam dicimus. numquid potest cuilibet quidquam se ipso propius numquid carius inueniri? suam unicuique uestrum animam suam salutem suam spem commendamus.