Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ita ergo et tu religiosos filios tuos quasi Latinos iubes esse libertos, ut uiuant scilicet quasi ingenui et moriantur ut serui, et iuri fratrum suorum quasi per uinculum Latinae libertatis adstricti, etiamsi uidentur arbitrii sui esse, dum uiuunt, quasi sub illorum tamen positi . potestate moriantur. quid tantum, quaeso, sceleris in titulo esse religionis putas, ut ideo eos, qui religiosi sunt, filios tuos esse non credas, quia filii dei esse coeperunt? in quo tibi bonae uoluntatis quasi piaculo rei facti sunt, ut idcirco eos putes habendos esse peiores, quia optant esse meliores?

VIII. Sed dicitis non eo a uobis animo hoc agi. quod unum est, ac si quispiam dicat malas res bono animo a se fieri et inpietatis facinus pia mente committi. quid prodest, o inhumanissimi parentes, quod filios religiosos bono a uobis dehonorari animo adseueratis ? res ipsa hoc respuit res refellit. parum est quod nudis adsertionibus dicitis, ipsi actibus uestris contra uos testes estis. indignum ergo arbitramini, ut sancta ac placita deo pignora filiis mundo seruientibus conparentur? uerum est et bene arbitrabamini, si tamen arbitrio isto iuste et in diuersum uteremini, id est, ut conparandos bonis filiis. malos et peccatores sanctis non putaretis, et qui apud deum uita ac meritis antecellerent, idem apud uos gratia atque [*]( 2 tuos B 8 quicquam (sic) A 13 adstricte s. e scr. i m. 2 B 19 putes ex putis corr. m. 2 AB 24 asseueratis et paulo post assertionibus ex adsertionibus corr. m. 2 B 26 testes ex testis corr. m. 2 AB sancta-bene bis scripta sunt in A sed semel deleta m. 1 et 2 28 arbitramini ex arbitrabamini corr. m. 2 B 31 idem quater deinceps AB iidem ed. Baluzius. )

280
honore superarent.