Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quanto, 0 quisquis ille es infidelissime pater, quanto domini illi melius cum libertis agunt quam tu cum liberis ! illi quae donant perpetuo iure donant tu temporario: illi [*]( 1 inreligiosae s. n scr. r m. 2 B uidetar B uideretur filiis suis A (quod fugit BaZmium), filiis suis uid. B 3 soboles ex sub. corr. m. 2 A sobolee B 4 quasi ( post sed) a. l. add. m. 1 ud 2 A 5 posset scripsi: possit AB Halmius 9 couscientia ex conscia corr. m. 2 A 13 irrelig. ex inrelig. corr. m. 2 B 15 condicione ex conditione rasura corr. A 16 siquidem] quidem B 17 obtimae B optime ex optimę (ut statim inprobe ex inprobę) rasura corr. A 21 transscribant B 25 infidelissimae A 26 tu con liberis B 27 illique s. ser. m. 2 quod B temporario ex -ria corr. m. 2 B testamenti ex -to et statim libertis ex libertatis corr. m. 2 B )

279
testamenti faciendi arbitrium dant libertis tu tollis liberis: illi postremo seruos suos dant libertati tu quasi addicis filios seruituti. nam quid est aliud quam seruituti addicere quos non uis aliquid quasi ingenuos possidere?

more ergo illorum uteris, qui seruos suos non bene de se meritos, quia ciuitate Romana indignos iudicant, iugo Latinae libertatis addicunt: quos scilicet iubent quidem sub libertorum titulo agere uiuentes, sed nolunt quidquam habere morientes. negato enim his ultimae uoluntatis arbitrio, etiam quae superstites habent morientes donare non possunt.