Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

o nouum [*]( -1 impie agitis ed. Baluzius (cum b) 8 agitis et hic fort. delendum, nt paulo ante deest 6 coeptae ex coepta corr. m. 2 AB 8 caeterum A 11 dispeetui AB 14 inquid B aliqui AB 15 qui ex quia corr. m. 2 B 16 quid (ante in) a. scr. o A in iis] inis A 18 ad uero AB 19 tolerabiliorie ex -res corr. m. 2 B 21 his] iis ed. Baluzitts paenitus A item paulo post 22 amicis ex -cus corr. m. 2 B affinibuB ex adfinibus corr. m. 2 A 28 aliquid ex -quit corr. m. 2 A item infra §. 30 cf. 32 24 relinquid B )

278
inreligiosae mentis ingenium! inuenit quo uideretur filiis suis maiore erga deum sua inpietate consulere. fecit enim ut sancta suboles usum rerum habens ius rerum non habens quasi locuples quidem uiueret, sed quasi mendica moreretur, ac sic testator infidelissimus plena de hoc mundo posset securitate discedere, cum sciret de suo ad deum penitus peruenire nil posse. quamuis in hoc ipso, quod supra dixi, per usum rerum aliquam filios religiosos opum imaginem possidere, ne hoc sit quidem, quia etsi usus uidetur aliquid habere, conscientia tamen non habet; nemo enim potest se uel breui diuitem credere, qui scit se proprium nil habere.

VII. Quid agis, miserrima infidelitas et paganicae, ut ita dixerim, inreligiositatis error? itane tantum odisti deum, ut possis etiam filios tuos ob hoc tantum, quia ad deum pertinent, non amare ? meliore enim condicione quidam relinquunt libertos suos quam tu relinquis filios tuos. in usu siquidem cotidiano est ut serui, etsi non optimae certe non inprobae seruitutis, Romana a dominis libertate donentur, in qua scilicet et proprietatem peculii capiunt et ius testamentarium consequuntur, ita ut et uiuentes cui uolunt res suas tradant et morientes donatione transcribant: nec solum hoc, sed et illa, quae in seruitute positi conquisierant, ex dominorum domo tollere non uetantur. tantum eis interdum gratia patronae liberalitatis inpertit, ut etiam iuri suo detrahat quod libertorum dominio largiatur.