Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

YI. Sed iniusti fortasse uideamur cunctos parentes in hoc negotio aequaliter accusando, cum scilicet non omnes pari agant iniquitate cum filiis. sunt enim, inquit aliquis, sunt ex parentibus multi, qui aequales filiis suis faciant portiones, nisi quod una tantum eos condicione discernunt, quod in iis ipsis partibus, quae religiosis uidentur adscribi, usum iubent ad eos proprietatem ad alios pertinere.

at uero hoc multo est peius et infidelius. tolerabilioris quippe inpietatis uidetur esse cum proprietate aliquem filiis suis minus relinquere quam proprietatem his rerum penitus auferre. potest enim aliquatenus ferri ista condicio, si aut amicis aut adfinibus aut propinquis hac lege aliquid relinquatur: filiis uero qui proprietatem rerum non tribuit nil relinquit. sed inuenit iniquissima infidelitas parentum, quomodo a patrimonio suo deum penitus excluderet, proprietatem rerum religiosis filiis auferendo. usum enim his dedit, ut esset quo ipsi uiuerent, proprietatem his tulit, ut quod deo relinquerent non haberent.