Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
V. Sed praeclaram uidelicet qui haec faciunt rationem consilii sui reddunt dicentes: quid opus est ut filiis iam religiosis aequa hereditatis portio relinquatur? nihil ergo iustius nihil dignius quam ut, quia coeperunt religiosi esse, mendicent, non quidem quod eos haec res mendicitate oppressura sit, quod a terrenis facultatibus abdicantur, caelum spe possidentes cito etiam re possessuros, regente illos deo suo ac protegente, qui eos cum immortali spe aeternorum etiam sufficientia temporalium muneratur; sed tamen, quantum ad inhumanitatem parentum pertinet, egent, a quibus sic relicti sunt ut egerent: certe etiam si qui non penitus domu eliminantur et quibus non omnino extorribus quasi aqua et igni interdicitur, tanto inferiores fratribus relinquuntur, ut etiamsi paupertate non egeant, conparatione tamen egere uideantur.
dicitis, quid [*]( 3 fenerat B 5 ad s. scr. m. 2 t AB 13 dispectione A desp. ex disp. corr. m. 2 B 14 qui ad deum ex quia deum corr. m. 2 A 18 post aequa add. p: cum fratribus suis 22 etiam 8. I. m. 2 add. A 24 muneratur ex munuratur corr. m. 2 A 26 domo ex domu corr. m. 2 AB et omittere malit Hartelius - 27 ignis ex igni corr. m. 2 AB post interdicitur add. p et edd. ante Halmium: cum ut tenues aut certe usufructuarii relinquuntur, tamen ) [*]( 18* )