Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

cur eis, quaeso, o inhumanissimi parentes, necessitatem indignissimae paupertatis inponitis? permittite hoc religioni ipsi, cui filios tradidistis: rectius pauperes a se fiunt. si tantum eos inopes esse cupitis, concedite id ipsorum deuotioni. liceat eis, quaesumus, ut uelint pauperes fieri: eligere inopiam debent non sustinere. postremo, etiamsi sustineant, deuotione eam tolerent non damnatione patiantur.

cur eos uelut a natura expellitis et quasi a iure sanguinis abdicatis? et ego esse eos pauperes nolo, sed ut habeat tamen praemium suum ipsa paupertas, ac praeclara demutatione eligant inopiam ex copia, ut ex inopiae electione copiam consequantur. quamquam quid ego uos per ipsum sanctissimae rationis officium trahere ad humanitatem pietatemque contendo, cum id maxime obsistat et haec res parentes inpios faciat, quae pios facere deberet?