Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

beatus enim ille, qui suos ipsos diuini amoris spiritu amat, cuius caritas Christi cultus est, qui in naturae uinculo deum cogitat naturarum [*]( 9 utique est signis transpositionis additis B 10 quidam B 12 debeat s. scr. m. 2 n A 13 relinquid s. scr. d m. 2 . B 15 heres ex heris corr. m. 2 AB 16 salutis AB 19 conditionis (sic) A uti B .23 aut sc̃ę ringes add. m. 2 A 25 ege- Btuose B 28 quis hos ex quis uos corr. m. 2 B 30 est cultns signis transpositionis additis m. 1 A ante deum add. p: deum diligit. )

275
patrem, et amoris munera in sacrificia conuertens tantum sibi inmortalis lucri et beatorum fructuum parat, ut dum id quod pignoribus suis praestans domino suo faenerat, hoc ipso, quod suis liberalitatem tribuit temporariam, sibi mercedem pariat sempiternam.

at uero nunc diuersissime et inpiissime nullis omnino a suis minus relinquitur, quam quibus ob dei reuerentiam plus debetur, nullos pietas minus respicit, quam quos praecipue religio commendat. denique si qui a parentibus filii offeruntur deo, omnibus filiis postponuntur oblati: indigni iudicantur hereditate, quia digni fuerint consecratione, ac per hoc una tantum re parentibus uiles fiunt, quia coeperint deo esse pretiosi. ex quo intellegi potest, quod nullus paene apud homines uilior est quam deus, cuius utique fit despectione, ut eos praecipue parentes filios spernant, qui ad deum coeperint pertinere.