Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
itaque optimum est, ut unusquisque sibi consulat et animae ac saluti suae \' omnia derelinquat, sint quamuis interdum non filii tantum, quibus uidetur naturaliter plus deberi, sed etiam pignora alia eius uel meriti uel condicionis, ut eis ad inpertiendum quiddam ac largiendum iustitia ipsa ac dei cultus patrocinetur, et quibus non solum pie aliquid relinquatur sed etiam inreligiose non relinquatur:
scilicet si aut parentes sint calamitosi aut germani fideles aut sanctae coniuges aut, ut longius denique munus pietatis extendam, si aut propinqui inopes aut adfines egestuosi aut denique cuiuslibet necessitudinis indigentes, uel certe, quod super omnia est, deo dediti. hoc enim est praecipuum ac supereminens, si id ipsum, quod agit aliquis pietatis officio, religionis faciat affectu.