Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
XV. Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum amantes, si esse ulli omnino homines tam saeui ac tam crudeles aduersum inimicos suos possunt quam sunt isti aduersum se? nulli quippe sunt tam feri tam inhumani, qui non uel desperatos iam atque morientes aduersarios suos persequi desinant: isti se ipsos etiam in morte positi persequuntur.
annon est hoc persecutio aut esse alia maior potest, exheredari hominem a se ipso, extorrem bonorum omnium fieri et quasi in exilium a se ipso agi? atque hoc non communi more aut usitato sed nouo et crudelissimo, scilicet ubi in exilium anima ipsa mittitur ubi e facultatibus suis spiritus abdicatur. o quanto leuiores sunt extranei et carnales inimici! illi enim corporum tantum hostes sunt, uos et animarum.