Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

leue est itaque in conparatione facinorum uestrorum illorum odium. facile est enim quidquid in praesenti saeculo nocet: illud graue illud perniciosum est, quod in aeternitate iugulabit. et ideo saluator ipse: nolite, inquit, eos timere, qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt. facile est ergo odium, quod corpus laedit non laedit animam, quia laeso corpore anima extra damnum est et passionibus carnium beatitudo spirituum non interpolatur. illud [*]( 23 Mattb. 10, 28 ) [*]( 1 diatitutus A et m. 1 B 3 naufragus possita mittat eras. s et a lift. uocis possita et add. a ante mittat A 7 quae cum ex quaecumq: corr. m. 2 A 14 exheredare B 16 post crudelissimo add. p. et edd. ante Halmium: omnes enim exules, etsi corporibus ablegantur, animis non eliminentur: et si carne captiui sunt, cordibus tamen si nolunt liberi perseuerant. Hoc autem unde nunc loquimur, nouum exilii genus atque tormentum est. Ceterum de additamentis in p obuiis cfr. Sitz.-Ber. p. 33 ubi ras. mut. in ibi A 23 inquid B 25 lędit non ledit A 27 sprh a. scr. u B )

268
itaque, illud inexpiabile malum est, illud aestimari omnino non potest, quod totum omnino hominem sine fine damnabit. et ideo leuiores uobis inimici uestri sunt quam uos ipsi. omnis siquidem inimicitia morte dissoluitur: uos contra uos ita agitis, ut inimicitias uestras nec post mortem euadatis. [*]( 5 post euadatis habent AB: EXPLICIT LIBEB SECUKDCS INCIPIT LEBEB. TERTIUS (III B)\' )

269

I. Duobus superioribus libris cum duabus filiorum tuorum . partibus, id est, una. mundi amatrice alia religionis imaginem praeferente, o domina mi ecclesia dei, quasi separatim locuti sumus. in hoc autem, si deus adnuit, ad utramque, prout causa ac ratio postulauerint, loqui cupimus, nunc diuisim alterutram nunc ambas pariter adloquentes. superest ut ab utraque earum agnoscente in lectionis serie partes suas quidquid pro affectu dei a nobis dicitur cum affectu dei recipiatur.