Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

alioqui qui error aut quae insania est quemquam hominum esse posse, qui acta in amplis opibus, quod solum sufficit ad reatum, usque ad diem ultimum uita ne in supremo quidem exitu large ac salubriter sui memor sit, nec in ipsa iam de suo sibimet aegra extremitate succurrat (praesertim cum in diuitiis per se dominum accusantibus secundum illud uae ae uobis diuites, etiam alia ipsi domino peccatorum genera non desint, quae in ipso diuitiarum sinu atque matrice quasi in naturali quodam fomite pullularint), et non uel in ultimis suis id agat id elaboret id omni rerum suarum ambitu promereatur, ne reus exeat ne reus uadat ne cruciandum postea corpus crucianda etiam ad praesens anima derelinqua.t?

quis ergo est aut tam infidelis aut tam insanus, qui haec non cogitet haec non timeat, qui de substantia sua aliis magis quam sibi consulat, et [*]( 12 Sap. 6, 22 ) [*]( 6 tenuitatem ex tenuitates corr. m. 2 B 7 illa erit A (quod fugit Halmium): erit illa B 8 pęni-tus B post penitus eras. fi in A et punct. non in B 14 perpetuo ex perpetuum eorr. m. 2 B alioqui add. m fin. n m. 2 AB 16 quod ex quo corr. m. 2 B item statim sufficit ex suffecit 17 ne A ne s. scr. c m. 2 B nec ed. Balnzius 18 aegro JRittershusius 19 accussantibua B 23 pro et p habet: uel quae insania est, ut 25 crueianda-anima A et m. 1 B (et b): (corpus) cruciandam - animam m. 2 BHaimius )

267
cuncta penitus spe uitae huius cunctis subsidiis destitutus, unam tantummodo tabulam, cui inhaerere adhuc quasi in medio mari naufragus possit, amittat nec amittat tantummodo, sed abiciat atque a se penitus expellat, omnibus modis id elaborans, ne quid sibi omnino reliquum esse faciat, quo periturus euadat?