Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
humanum est quod ab omni- . bus nobis, o diuites mundi huius, petitur ac deliciosum. si inpetrari ab unoquoque uestrum non potest, ut esse in hoc [*]( 12 Matth. 13, 22 ) [*]( 3 aubdere] aedare ex sedeate corr. m. 2 B 7 aetati ex aetate corr, m. 2 B item statim impedimenta ex inp. 11 religioset. euertitur (sic) eras. d m. 1 A religiose deuertitur B religio sed subuertitur (cum b) ed. BaUwius 13 faUatia d. s. dm ffiic) B 23 saltem ex saltim corr. m. 2 A (item paulo post) conferas] consulaa smpicatw Hartelim ecml. p. 266, 28 28 deliciosam ex dil. corr. m. 2 B )
si tenuitatem temporariam grauem ducitis, qualis, quaeso, illa erit quae numquam desinet? quasi uestri apud uos animi rem agimus uestrique uoti. si usu uestrarum rerum penitus carere non uultis, id agite ne aliquando careatis. deliciosam a uobis rem et uoluptariam poscimus. qui sine diuitiis omnino esse non adquiescitis, id agite ut diuites semper esse possitis secundum illud: si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuo regnetis.