Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

haec autem, quae de hoc sexu locuti sumus, ad omnes pertinent omnique pariter aetati sexui infirmitatique conueniunt. non est itaque quod conpetere quisquam aut non obesse diuitias religioni putet: inpedimenta haec sunt non adiumenta, onera non subsidia. possessione enim et usu opum non suffulcitur religio sed euertitur secundum illud, quod dominus ipse dicit: sollicitudo saeculi istius et fallacia diuitiarum suffocant dei uerbum et sine fructu efficitur. proprie utique ac satis pulchre fallaces dixit esse diuitias: bona enim et putantur et appellantur ac per hoc fallunt homines nomine praesentium bonorum, cum sint causae malorum aeternorum.

XIIII. Sed licet haec ita sint, ut deus ipse praedixit, adquiescamus tamen miseriis quorundam atque languoribus, qui putant se sine magnis omnino opibus uitam agere non posse. esto tu, quicumque aut quaecumque illa es sancti nominis ac professionis, esto diuitias esto copias tuas usque ad finem uitae istius habeas, dummodo saltim in fine tibi conferas: esto rebus ac facultatibus tuis in uita hac uti uelis, dummodo tui uel moriens non obliuiscaris et ad eius cultum atque honorem referendam tibi substantiam tuam memineris, cuius te munere accepisse cognoscis.