Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ceterum si tu, quicumque aut quaecumque illa es sanctae professionis, si tu aut conseruandis opibus aut cumulandis facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris. numquid enim infirmior sexus ducere aliter uitam non potest, nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione distenderit? numquid puella sacra aut uidua castitate deuota seruare inlaesam sanctae professionis perseuerantiam non ualent, nisi argenti et auri ponderibus incubarint ac tantas intra conscientiam opes possidere se nouerint, quantas usus possidentium non requirit?
aut, quia huic et sexui pariter et pudori quies maxime necessaria est, numquid inpossibile sibi quaepiam forte aestimat inter pauca famulantium ministeria inuiolatam quietem posse seruare, nisi aures eius familiae ingentis strepitus uerberarit et turbarum circumsonantium tumultuosus clamor obtuderit? quae utique sanctae animae [*]( 3 I Tim. 6, 8 9 ibid. u. 9 ) [*]( 1 feratur ed. Baluzius 5 temptationes B 11 corruamUS B 18 si tu om. Baluzius 19 superfluae de inflrmitate A superfluendQ infirmitatis m. 1 B 21 multas B 23 illaesam ex inl. corr. m. 2 B 24 arg.enti d incubauerint B )