Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

V. Tales ergo tunc sancti erant, secundum legem omnia habentes secundum legem omnia relinquentes. ac sic perfectus fuit omnis qui legi paruit, et tam deuotus qui sub lege tunc minus fecit, quam nunc in euangelio qui plus facit: tunc enim quasi euangelium lex fuit. quo fit, quod. qui se [*]( 3 Rom. 4, 15 5 Rom. 7, 7 12 Luc. 1, 6 ) [*]( 2 facaltatis ex -tes corr. m. 2 B 4 inquid B 5 aliquit 4 10 paenitus JJB .12 legibus B(b) 14 quaere.la (MC) A sic) sic B ■ 16 naianabel B ueri ex neve corr. m. 2 B 21 mercenario B 86 legem} in mg. adscr. m.rec. euangelium B 27 sic] si B 30 qd corr. ex q A. )

251
+ obtemperantem tunc legi praebuit quasi euangelia conpleuit non est ergo quod confugiendum sibi nunc quisquam, ad legem putet; uetera enim, ut ait apostolus, transierunt, facta sunt omnia noua.

plus tunc indulgentiae erat et plus licentiae. tunc esus carnium praedicabatur nunc abstinentia: tunc in omni uita ieiuniorum paucissimi dies nunc quasi unum ieiunium uita omnis: tunc laesis ultio suppetebat nunc patientia: tunc irascentibus lex ministra erat nunc aduersaria: tunc accusatori gladium porrigebat nunc caritatem: . tunc , etiam carnali inlecebrae lex indulgebat nunc euangelium nec aspectui: tunc corporeae uoluptates habebant quandam licentiam nunc iubentur etiam oculi custodire censuram: tunc ad multas uxores recipiendas . unius mariti torum.lex dilatabat nunc etiam ad unam excludendam casti affectus deuotione constringit.

superest enim, inquit apostolus, ut et qui habent uxores ita sint ac si non habeant, et qui flent tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui emunt tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi. uidete \' quam breuiter missus a deo doctor cuncta moderatus sit et intra unam perfectionem uniuersa concluserit, non inlicita solum interdicendo sed etiam licita coartando, circumcidens scilicet et usum coniugiorum et infidelitatem fletuum et intemperantiam gaudiorum et habendi libidinem et emendi , cupiditatem et ipsam denique mundi huius breuem atque umbratilem uoluptatem. et haec omnia cur?