Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

cur utique nisi, ut ipse dixit, quia praeterit figura huius mundi ? quam longe [*]( 3 II Cor. 5, 17 15 I Cor. 7, 29\' ) [*]( 1 enangelium ed. BvAuzius (cum b) 4 indulgentiae ex indigentiae corr. m. 8 B .6 aMQs A 7 fcnbpetebat B 14 ad nnam add. s. I. m, 2 B . 22 intra unam AB (6): intra quam Cum jedd. etiam Halmius nihil in apparata crit. adnotans 28 atQrdicendo cum Rittershusio Halmius : intoreidenda AB quod fOrt. retinere debebcm propter sequens oircamciddoa cf. Indicem III & u. intercidete . 27 enr altetum erasum ted ita; ut adhuc legi possit.A, om.B ..\'. )

252
ergo sunt a mandato dei, quos cum ipsos iusserit deus ui* uentes opibus renuntiare, illi eas cupiunt etiam in cognatis suis mortui possidere: aut quam longe ab ea deuotione sunt, . . ut exheredent ipsos se propter deum qui exheredare nolunt saltim extraneos propter se? quibus libenter libere dicerem: quae insania est, o miserrimi! ut heredes alios quoscumque faciatis, uos ipsos uestro exheredatis; ut alios relinquatis uel breui diuites, uos ipsos aeterna mendicitate damnatis.

VI. Sed quaerit fortasse aliquis, quid sit istud, quod nunc plus exigat deus a Christianis per euangelium quam a Iudaeis ante per legem. certa istius rei ratio est: ideo enim maiora nunc domino nostro soluimus, quia maiora debemus. Iudaei quippe habebant quondam umbram rerum nos ueritatem: Iudaei fuerunt serui nos adoptiui: Iudaei acceperunt iugum nos libertatem, Iudaei maledicta nos gratiam, Iudaei litteram interficientem nos spiritum uiuificantem: Iudaeis seruus magister missus est nobis filius: Iudaei per mare transierunt ad heremum nos per baptisma introimus in regnum: Iudaei manna manducauere nos Christum, Iudaei carnes auium nos dei corpus, Iudaei pruinam caeli nos deum caeli: qui cum, ut apostolus ait, in forma dei esset, humiliauit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis, non contentus scilicet simplicem pro nobis subire mortem, nisi ipsam uoluntariae necis susceptionem summorum suppliciorum perpessione cumulasset.

pro hoc ergo solo quid soluere homo poterit, cui se per ultimam poenarum acerbitatem Christus inpendit? aut quid pro se dignum domino repensabit qui ipsum a quo redemptus est deum debet? haec ergo causa est, qua [*]( 20 Pliil. 2, 8 ) [*]( 1 sunt ergo ed. Baluzius quos suspectum habeo; fort. scrtb. qui tWfto teq. illi . 4 se ipsos (cum b) ed. Balusius 5 libe∗t∗∗ (n et er eras. sed ita ut adhuc legi possint) A \', dioerem p: dicere Å. diceremus B 6 alios 8. 0 sor. i m. S B (aic) 8 toteraa mendacitate] hoc loco tgregie firmatur Hartdii coniectura ad p. 160, 5; efr. md p. 174,12 10 a om. A 15 maledictam B 18 babtisma A. 19 manna* (eras. m) A 24 nec punct. et 8. scr. m. 2 necis A )

253
deuotiores esse nos dominus sibi uelit, quia tam magno deuotionem nostram pretio conparauit. et ideo beatissimus Paulus quia ergo, inquit, nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? non apostolus solam pecuniam nec solas deberi a nobis diuitias deo dicit, sed tribulationem angustiam famem gladium passionem effusionem sanguinis animae exalationem mortem denique omni poenarum genere conditam: unde intellegant omnes religiosi non satis se deo reddere, etiamsi uniuersas dederint facultates, quia licet sua cuncta dispensent, ipsos se tamen debent.