Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

etiam consectandae facultatis arbitrium, quia scilicet adhuc tunc uirga interdictorum caelestium non castigabatur. ubi enim, inquit apostolus, non est lex, nec praeuaricatio. lex ergo fecit aliquid non licere: nam concupiscentiam, inquit apostolus, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces.

et ideo opes, quas ante legem deus non reprehenderat, homo libere possidebat. in lege quoque nihilominus prope idem iuris omnibus suppetebat, quia lex hominem, dummodo iuste, habere quod uellet penitus non uetabat. itaque tunc omnes omnino sancti cunctis facultatibus suis iuxta praescriptos legis terminos utebantur, ambulantes, ut legimus, in omnibus mandatis et iustificationibus dei sine querela.

sic utique illi ipsi ambulauerunt, de quibus ista memorantur, sicut prophetes Anna in ieiuniis atque orationibus uiuens, sicut Nathanael ille, quem legimus, ueri Israhelitae laude sublimis et ipso domino ac deo teste mirabilis, sicut Tobis, magnanimitate deuotionis praecepta legis excedens, sepulturis hominum mortuorum etiam cum mortis periculo seruiebat et indigentibus usque ad indigentiam suam consulens in tantum largitatis affectum uenerat, ut mercennario suo partem bonorum omnium deputaret, et hoc, quo magis possit mirum esse, iam diues et, quo mirabilius, diues ex paupere, quia maiorem ferme habendi excitant cupiditatem opes post indigentiam.