Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
X. Et quid inter haec fiet ? quando lugebit qui dies lugendi perdidit? quando satisfaciet qui tempus satisfactionis amisit? ad ieiunia uidelicet longa confugiet. est quidem hoc aliquid, si eleemosynis misceatur, secundum illud: bonum est ieiunium cum eleemosyna. sed quomodo ei exomologesis diuturna opitulabitur in extremis sito? sed cilicio carnes conteret ac fauilla et cinere sordidabit, ut mollitiem uidelicet [*]( 26 Tob. 12, 8 ) [*]( 2 illico B 6 dilatnr B 7 est cum sequatur B 8 diabnlo A 10 aaletndinis ex ualit. corr. m. 2 A 11 usqui B 12 poenitus B 15 paralisi B 16 tandem pro tamen ed. Baluzins disperatione AB -22 qui] quia p fort. recte 24 satisfactionibus B 26 elemosynis A elymosinis B 27 elemosyna A elymosina B exomologessis B )
crucibus denique diuersarum aerumnarum reum in suo corpore hominem iudex fidei seueritas subiugabit, ut indulgentiam scilicet absolutionis aeternae praesentis poenae ambitione mereatur. sed fatiscente iam corpore ubi exercebit districtionis officium censor animus? uti enim seueritatis arbitrio iudex non potest, quando reus iam non sustinet iudicari.
unum ergo est, quod stmissis omnibus adiumentis atque subsidiis nutanti ac destituto opitulari queat, ut confugiat scilicet ad illud beatissimi Danielis sacrum ac salubre consilium:, qui Babylonio regi mederi uolens ulceribus de offensione contractis malagma de miseratione conposuit dicens: propter quod, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua in misericordiis redime et iniustitias tuas in miserationes pauperum: fortasse erit patiens dominus delictis tuis. ita ergo et iste faciat, ut ille dixit.