Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

utatur medioamento alii oblato ad sua uulnera, uereatur oontumaciae inoboedientis exemplum, cogitet quid ipse sit passurus in morte, cum uideat quid rex Assyrius pertulerit in uita. euidens est de superbia ac rebellione documentum. consideret an ipse, si non audierit, mortuus euasurus sit, cum uideat quod rex ille, qui non\' audiuit, se ipsum uiuus amisit. offerat ergo uel moriens ad liberandam de perennibus poenis animam suam, quia aliud iam non potest, saltim substantiam suam, sed offerat tamen cum conpunctione cum lacrimis, offerat. cum. dolore cum luctu.

aliter quippe oblata non prosunt, quia non pretio sed affectu [*]( 15 Dan. 4, 24 , ) [*]( 2 diliciarum AB 3 incuriae edi - Baluzpus : 5. index fidei Itittershusius 7 mereantur B 8 districtionis AB; destrictionis Balmius; at cf. de gub. VI 3 adnott crit. 11 distiftito AJB 20 inobydientis A inobędientis B 22 asyrius B 23 xlocimentum B et punct. i et 8. scr. m, 2 u A 27 saltem ex saltim corr. m. 2 A 29 praetio A ; ,, )

241
placent. nec enim animus dantis datis sed animo commendantur data, nec pecunia fidem insinuat sed pecuniam fides. ac per hoc qui prodesse sibi uult quae deo offert hoc modo offerat. neque enim homo deo praestat beneficium in his quae dederit, sed deus in his homini quae acceperit, quia etiam quod homo habet dei ac domini sui munus est. ac per hoc in his, quae offeruntur ab homine, homo non suum reddit, dominus suum recipit.

itaque cum offert deo quispiam facultates suas, non offerat quasi praesumptione donantis sed quasi humilitate soluentis, nec absoluere se peccata sua credat sed adleuare, nec offerat cum redemptionis fiducia sed cum supplicationis officio; nec quasi totum debitum reddens sed quasi uel paruum de magno reddere cupiens, quia etiamsi tradat quod habet pro modo rerum, non reddit quod debet pro magnitudine peccatorum. et ideo, licet offerat, oret deum, ut sua placeat oblatio, plangens id ipsum quod tarde offert, plangens ac paenitens quod non prius: sic erit, ut iuxta prophetam propitietur forsitan deus delictis tuis.