Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ergo in huiusmodi causis hoc primum medellae opus [*]( 1 lapsu pwnet. p et s. scr. m. 2 b A 7 enim illi B 8 incolomitatis B 9 confundantur B 11 ualetudini ex ualit. corr. m. 2 A 12 dei s. l. add. tn. 2 B 14 tum] dum a. scr. m. 2 t B 15 inftlicior A rut saepe in uoc. felix et eius deriuatis* Halmius) 18 suum p: om. AB (\'fort. in uolutabris suum sordentium more\' Halmius; cfr. quae disputauimus Sitz.-Ber. p. 35) 21 naturarum B 22 baratro AB 23 illico B concidere ex conced. corr. m. 2 AB 25 penitudinis AB tam] tamen B 27 cum lapsu A collapsi ex cum lapsi corr. m. 2 B . medella ait. 1 eras. A medelae corr. ex medellae B)
fugienda itaque primum haec peccatoribus mala sunt nec dandus diabolo locus, ut qui stantes inpulit in ruinam lapsos praecipitet in mortem. quodsi aut tanta uis morbi aut tanta aegrotorum fuerit incuria, ut ualitudinis labem usque ad dies ultimos trahat, quid dicam nescio quid promittam penitus ignoro. reuocare ab inquisitione ultimi remedii periclitantes durum et impium, spondere autem aliquid in tam sera curatione temerarium.
sed melius tamen est absque dubio quamuis diuturna paralysi aridas manus aliquo tamen nisu ad caelum erigi quam letali penitus desperatione dissolui: melius est nihil inexpertum relinquere quam morientem nulla curare, maxime quia nescio an in extremis aliquid temptare medicina sit, certe nihil temptare perditio. et unum scio, quod quicumque in hanc miseriam longi languoris extrema perduxerit ineffabile dictu est quantum lamentationis erroribus suis debeat, qui numquam errata cognouit.