Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
non ita - 25 est. prodesse enim largitionem plurimum certum est, sed non illis, qui ultima futurae largitionis spe male uiuunt, qui fiducia redimendae immunitatis scelera committunt, sed illis,.. qui decepti aut lubrico aetatis aut nubilo erroris aut uitio. [*]( 2 Eccles. 3, 33, ) [*]( 3 elymosina A elimosina B \'uidetur SaZuianus itaoismum secutus eleimosyna scripsisse\' Halmius & conpararo om. B 10 lutu- \' lentum quę m. 1 B conuenationis B 11 alioquin ex -qui, - corr. m. 2 B 12 quem s. scr, m. 2 hunc A 16 tum p: dum ft. scr. m. 2 tunc (tnc B) AB cessaterit \' B 17 negdum 8* scr. 0 m. 2 A 21 querit B , 23 solos s. o poster. s., scr. sed ex parte eras. u A solus B corruptorum qui iud. B 27 inmunitatis B )
nec inmerito. illi enim tanto plus gratulantur, quanto plus incolumitatis indeptos esse se sentiunt, isti tanto plus confunduntur, quanto euidentius morbum sui erroris agnoscunt. quo fiat necesse est ut illi exultent et isti lugeant, quia illi quod aegrotarunt inputant ualitudini, isti quod errauerunt sibi, ac sic illi laeti sunt de remedio et isti anxii de reatu.
VIIII. Vnde admoneo cum omnes tum praecipue eos, quos grauium delictorum terror exagitat et in quibus infelicior conscientia peccatorum poenalium recordatione suspirat, primum ut, licet lapsi sint, non commorentur in lapsu nec in uolutabris suis sordentium suum more uersentur, qui cum aestuantes aluos caeno inmerserint, nequaquam sordidis uoluptatibus satisfaciunt, nisi tota penitus luto membra conuoluant. non ergo horum naturalem sequantur inluuiem nec male blandis lapsibus adquiescant, aut in barathro libidinum commorantes in ipsis se sepeliant ruinis suis, sed ilico, ubi concidere, consurgant et eleuationem protinus meditentur in lapsu, ac, si fieri ullo modo pernicitate paenitudinis potest, tam uelox sit remedium resurgentis, ut uix possit uestigium apparere conlapsi.