Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
praeter illam, quae in mysterio latens maior est multo ac terribilior diuinorum uerborum seueritatem, sufficere ad metum ac tremorem omnibus puto illa, quae prompta sunt; ad diuites enim peculiariter loquitur. plangere eos praecipit mala futura nuntiat ignem perpetuum comminatur. et hoc, quo minae ipsae magis timendae sint, non propter homicidia non propter fornicationes, non ob sacrilegas inpietates aut alia postremo uitia letali gladio animas et perenni occisione iugulantia, sed propter solas tantummodo opes propter insanam cupiditatem propter auri atque argenti famem, ut ostenderet scilicet sufficere haec homini ad aeternam damnationem, etiamsi reatus alii non fuissent. quid dici simplicius quid euidentius potest?
non dicit diuiti: torquendus es, quia homicida es, torquendus es, quia fornicator, sed torquendus tantummodo, quia diues, hoc est quia diuitiis male uteris, quia datas tibi ad opus sanctum diuitias non intellegis. non enim ipsae diuitiae per se noxiae, sed mentes male utentium criminosae, nec ipsae opes homini poenae causa sunt, sed de opibus sibi poenas diuites faciunt, quia dum uti diuitiis bene nolunt, ipsas sibi diuitias in tormenta conuertunt. thesaurizatis, inquit, in nouissimis diebus.
bene, cum dixisset thesaurizatis, addidit in [*]( 4 Iac. 5, 1 ) [*]( 3 ostende B apoetolum AB: apostolum suum Halmius, qui in adn. erit. nihil adnotat 4 age s. scr. ite m. 2 A age B agite cum p et Vulgata Habnitts 8 eruginauit et erugo AB 13 prumta . Å prumpta B; cf. Boensch Itala u. Vulgata p. 460 26 noxie A 27 mentis puttet. s lit. B )