Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
VII. Sic ergo hauendae sunt diuitiae sic petendae, sic tenendae sic propagandae: alioquin inaestimabile malum est bonis a deo datis non bene uti; auaro enim, inquit scriptura sacra, nihil est scelestius, et pessimum ac feralissimum morbi genus diuitiae conseruatae in malum domini sui. uerum est. quid enim peius aut quid miserius, quam si quis praesentia bona in mala futura conuertat, et quae ad hoc a deo data sunt, ut pararetur ex eis uitae beatitudo perpetua, per haec ipsa quaeratur mors ac damnatio sempiterna?
in quo et illud considerandum quod, si seruatae diuitiae ad malum hominis conseruantur, quanto utique ad maius malum coaceruantur. quotus enim quisque nunc diuitum tantae est continentiae, qui opes custodire contentus adcumulare iam nolit? o miseria temporis et ecclesiasticae plebis, ad quid redacta est! ubi cum scriptum sit, quod seruare opes genus sit magni criminis, non augere iam genus putatur esse uirtutis.
ergo, ut supra diximus, quo modo se quidam reos omnino non putant, si nec in morte sibimet per dispensationem substantiae consuluerint, cum etiam ex hoc rei sint, quod usque ad mortem cuncta seruauerint? aut quo modo rei non erunt, qui facultates suas ad quoscumque homines infidelissima uanitate [*]( 11 Eccles. 10, 9 ) [*]( 4 conlocantes] conculcantes operarum errore apud HcUmiutn 9 hauendae cum J. Meyero Halmius: habendae AB 18 post morbi s. I. add. genus m. 2 A; ex p recepit et Halmius ; sed fortasse nH excidit et Salu. scripsit in orbi uel orbe; pessimum enim uoci statim respondet quid enim peius cf. VI 72: in alio orbe remota et Ind. III 8. n. orbis 17 dampnatio B 22 ecleaiaticae A 24 non delendum censebat Bittershusius 27 quo usque B 28 seruauerunt B )