Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
VIII. Durum fortasse aliquis sermonem meum hactenus iudicauit. et uere durus est, I si aliquid non ex testimoniorum sacrorum auctoritate commonuit: durus existimetur, si aliquid tale habuit, quale hic apostolus praedicauit: ut non addamus illud domini nostri dictum, quo omnes penitus indignos se esse dixit, qui non renuntiassent omnibus quae possederint.
quae cum ita sint, nonne, quaeso, indulgentissimum ac mollissimum existimari conuenit quod locuti sumus, scilicet qui hominibus, quibus perfectam incolumitatem tribuere non possumus, opem saltim desperatae salutis inquirimus, et quorum uitam sanare non possumus, mortem leuare temptamus ? quid est enim perfecta sanitas? quid nisi in uita hac bene agere? quid postrema curatio? quid nisi uel in extremis bonum uiaticum conparare? quid est perfecta sanitas? quid nisi rebus a deo traditis bene uti? quod ultimum remedium? quod nisi saltim postea facere quod paeniteas te non ante fecisse?
dura aliquis putat esse quae dico: dura, plane dura existimentur, nisi talia sunt, ut in comparatione apostolicae seueritatis mollia ac remissa uideantur. apostolus enim ad planctum diuites uocat, nos ad remedium: apostolus diuitias ignem [*]( .6 Exod. 20 Rom. 7. ) [*]( 5 nox est B 6 deus] dns (sic, non solum \'teste Balusio\' ut apud Halmium) B 7 coucupisces ex concupiscis corr. m. 2 AB 12 commoriit pwnct. nit et s. scr. m. 2 nuerit A 13 apostolus hic sed additis m. 1 signis transpositidnis A -15 possiderint B 16 quae] qui B 18 incolomitatem B 19 desperatae ex disperatae corr. m. 2 AB 24 quid nisi B 25 saltem ex saltim corr. m. 2 A )