Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

VI. Sed tamen ne hoc ipso humana mens insolesceret, quod substantiam hanc dominus nostram esse dixisset, adiecit: redde debitum tuum: hoc est, ut quem deuotio non inliceret ad largiendum necessitas cogeret ad exsoluendum, et quem ad opus sanctum fides sua ipsa non traheret saltim necessitas coartaret. prius ait: honora dominum de tua substantia, d-einde redde, inquit, debitum tuum. hoc est dicere: si deuotus es, da quasi tuum, si indeuotus, redde quasi non tuum. bene itaque posuit et dandi uoluntatem et soluendi necessitatem.

hoc est utique dicere omni homini: ad opus sanctum et hortatione innitaris et exactione constringeris: da, si uis, redde, si non uis. apostolus quόque id ipsum monens diuitibus praecipit, ne superbe sapiant neque sperent in incerto diuitiarum sed in deo uiuo: qui praestat nobis, inquit, omnia ad fruendum in uoluntate operum bonorum. uno dicto utrumque docuit, hoc est et qui daret diuitias et cur daret.

dicens enim sperandum a deo, qui praestet omnia, ostendit a deo diuites fieri, addens autem in uoluntate operum bonorum* docet id ipsum, quod dixit a deo tribui, propter bona tantum opera praestari: praestat [*]( 1 Prou. 3, 9 2 Eccles. 4, 8 23 I Tim. 6, 17 ) [*]( 2 inquid AB 3 pius AB: pius est HcUmius nil adnotans -4 inquid AB 5 doffiinam] dIñ B (idem pauJo ante dnrh) 7 merces ex mercis corr. m. 2 AB 12 inlieeret s. n ser. 1 m. 2 AJB 14 fides ex fidis corr. m. 2 A ipsa in B punct. 15 post prius 8. l. add. ergo m. 2 A (et sic ed. Baluaius) 16 inquid B 17 da] redde ex de corr. m. 2 B 24 inquid nobis B 27 praeatat B)

234
enim, inquit, omnia in uoluntate operum bonorum: hoc est, ad hoc facit homines substantia esse locupletes, ut bona operatione sint diuites, id est ut commutent diuitias, quas acceperunt, et facultates ipsas in bonis operibus conlocantes dei opes, quas habent in hoc saeculo temporarias, bene utendo faciant sempiternas, ac sic agnoscentes munera dei duplici bono gaudeant, cum qui sunt diuites in hoc saeculo esse quoque diuites mereantur in caelo.