Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
boc enim est agnoscere munus dei et diuinis beneficiis bene uti, ut datis suis illum honores, a quo data ipsa acceperis: quod quidem etiam humanarum rerum exempla edocent. si enim usus rerum aliquarum cuipiam homini alterius hominis beneficio ac largitate tribuatur isque inmemor illius, a quo fructum rerum indeptus est, auertere ab eo ipso proprietatem praestitae rei atque alienare conetur, nonne ingratissimus omnium atque infidelissimus iudicetur, qui oblitus scilicet hominis benefici ae liberalissimi. spoliare . illum iure dominii sui uelit. qui eum ipsum usus possessione ditauerit?
et nos itaque usum tantum earum rerum accepimus, quas tenemus; commodatis enim a deo facultatibus utimur et quasi precarii, possessores sumus. denique egredientes e mundo isto, uelimus nolimus, hic cuncta relinquimus. cur ergo cum possessores usufructuarii simus, quod nobiscum auferre non possumus auertere a proprietate domini atque alienare temptamus? cur non bona fide datis a deo resculis utimur? tenuimus quoad licuit, tenuimus quoad permisit ille qui praestitit.
quid rectius quid honestius, quam ut ubi res ab eo discedit, qui usum habuit, reuertatur ad eum possessio, qui utendam concessit? denique etiam ipsae hoc dei uoces per linguas litterarum sacrarum iubent dicentes [*](3 sapientiae vronice dictum esse iam Pithorus monuitf Halmius (ineipientiae praeter p etiam Paris. 2373) 6 dona (sic) accipimos S 8 enim est AB est enim Halmius nil adnotans in apparatu critioo 9 beneficiis ex beneficis corr. m. 2 A 20 praecaru lit. u ex parte eras. A 21 hi*c*cancta A hinc ouncta sed punct. n B 22 post poseessores s. l. m. 2 tantum add. A (quod recepit Balueius) usufructuari, (sic) s. i scr. 0 d 25 resculis priores punct. B 28 utendam cum p, ut uid., Halmius: utenda AB )