Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
en quales diuitias deus diligit, en quas pignoribus recondi exigit opes, en quas parari imperat facultates, fidem scilicet ac timorem dei, modestiam sanctimoniam disciplinam, non terrena non uilia non pereuntia non caduca: praeclara utique. cum enim deus uiuorum sit non mortuorum, recte illa parari filiis iussit, per quae in aeternum uiuerent non per quae in aeternitate morerentur. nemo enim dubitat omnibus ferme malis et infidelibus diuitias mundiales causam mortis magis esse quam uitae secundum illud quod deus dicit: quam difficile hi qui pecunias habent introibunt in regna caelorum. et iterum facilius est, inquit, camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regna caelorum. unde et illud est, quod specialiter iubet dicens: nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, thesaurizate autem uobis thesauros in caelo.
superioribus ac sequentibus dictis duo thesaurorum genera monstrantur, unum scilicet quo filiis thesaurizent patres, aliud quo sibi. filiis quo modo? ut erudiant [*]( 24 Marc. 10, 24 25 Marc. 10, 25 28 Matth. 6, 19 ) [*]( 1 pminentes A: preminentes B praeeminentea e. edd. Halimus 2 domus ex domos corr. m. 1 Å. 10 inquid AB 19, praeclara ex praeclare corr. m. 2 B 24 hii AB quei punct. e .A 25 regno B ■ • )
quid ad conquirenda. terrena et peritura distenderis? nihil maius : praestare filiis potes, quam si hoc bonum per te habeant, quod , numquam penitus amittant. non necesse est ergo ut filio tuo ! terrenos thesauros recondas: nulla re eum facies ditiorem ; quam si ipsum filium tuum thesaurum dei feceris.
V. Quamquam haec licet se ita habeant et sint uera ac saluberrima, tamen non ita dicam, quasi filios bonis et facultatibus paternis penitus excludam. sed de hoc postea disputabimus. interim quia reos se quidam futuros non putant, si substantias suas non ad euangelii honorem non ad salutem suam non ad ullum officium dei conferant, sed pro libidine et infidelitate quibuscumque heredibus passim uel inreligiosis uel locupletibus inpia et paganica (uanitate) transcribant, uideamus breuiter uel a quo sint datae facultates ipsae uel ob quid datae, ut cum et auctorem et causam datae rei ostenderimus, facilius et ad quem referenda et in quem usum conferenda sit adprobare possimus.
omnem substantiam [*]( 4 ament AB 19 euangeli B 21 inreligiosis ex -si corr. m. 2 B 22 locopletibua A ante inpia Halmius suppleuit mente; nos addidimus uanitate (ut g. 33: infidelissima uanitate, praeterea III 59 et 60 infelicissima et miserrima uanitate; cfr. quae de hoc loco disputauimus Site. - Ber. p. 34 sq.; ceterum memoratu dignum est, in Å post paganica s. scr. esse sollicitudine, ut uulgo Zegitur; suppleudsse hanc uocem ut supra g. 12 erit aliaque suspicor P. Pithoeum cuius nomen in prima codicis pagina bis adscriptum est quemque hoc codice usum esse uideri iam recte monuit Halmius praef. pag. VI 24 ob quid ex ob quod m. 1 corr. A 25 et in quem usum conferenda J. m. 1 (non 2) s. lin. addit et Signo I: post referenda (nonpost quem) relegat )
boc enim est agnoscere munus dei et diuinis beneficiis bene uti, ut datis suis illum honores, a quo data ipsa acceperis: quod quidem etiam humanarum rerum exempla edocent. si enim usus rerum aliquarum cuipiam homini alterius hominis beneficio ac largitate tribuatur isque inmemor illius, a quo fructum rerum indeptus est, auertere ab eo ipso proprietatem praestitae rei atque alienare conetur, nonne ingratissimus omnium atque infidelissimus iudicetur, qui oblitus scilicet hominis benefici ae liberalissimi. spoliare . illum iure dominii sui uelit. qui eum ipsum usus possessione ditauerit?
et nos itaque usum tantum earum rerum accepimus, quas tenemus; commodatis enim a deo facultatibus utimur et quasi precarii, possessores sumus. denique egredientes e mundo isto, uelimus nolimus, hic cuncta relinquimus. cur ergo cum possessores usufructuarii simus, quod nobiscum auferre non possumus auertere a proprietate domini atque alienare temptamus? cur non bona fide datis a deo resculis utimur? tenuimus quoad licuit, tenuimus quoad permisit ille qui praestitit.
quid rectius quid honestius, quam ut ubi res ab eo discedit, qui usum habuit, reuertatur ad eum possessio, qui utendam concessit? denique etiam ipsae hoc dei uoces per linguas litterarum sacrarum iubent dicentes [*](3 sapientiae vronice dictum esse iam Pithorus monuitf Halmius (ineipientiae praeter p etiam Paris. 2373) 6 dona (sic) accipimos S 8 enim est AB est enim Halmius nil adnotans in apparatu critioo 9 beneficiis ex beneficis corr. m. 2 A 20 praecaru lit. u ex parte eras. A 21 hi*c*cancta A hinc ouncta sed punct. n B 22 post poseessores s. l. m. 2 tantum add. A (quod recepit Balueius) usufructuari, (sic) s. i scr. 0 d 25 resculis priores punct. B 28 utendam cum p, ut uid., Halmius: utenda AB )
VI. Sed tamen ne hoc ipso humana mens insolesceret, quod substantiam hanc dominus nostram esse dixisset, adiecit: redde debitum tuum: hoc est, ut quem deuotio non inliceret ad largiendum necessitas cogeret ad exsoluendum, et quem ad opus sanctum fides sua ipsa non traheret saltim necessitas coartaret. prius ait: honora dominum de tua substantia, d-einde redde, inquit, debitum tuum. hoc est dicere: si deuotus es, da quasi tuum, si indeuotus, redde quasi non tuum. bene itaque posuit et dandi uoluntatem et soluendi necessitatem.
hoc est utique dicere omni homini: ad opus sanctum et hortatione innitaris et exactione constringeris: da, si uis, redde, si non uis. apostolus quόque id ipsum monens diuitibus praecipit, ne superbe sapiant neque sperent in incerto diuitiarum sed in deo uiuo: qui praestat nobis, inquit, omnia ad fruendum in uoluntate operum bonorum. uno dicto utrumque docuit, hoc est et qui daret diuitias et cur daret.
dicens enim sperandum a deo, qui praestet omnia, ostendit a deo diuites fieri, addens autem in uoluntate operum bonorum* docet id ipsum, quod dixit a deo tribui, propter bona tantum opera praestari: praestat [*]( 1 Prou. 3, 9 2 Eccles. 4, 8 23 I Tim. 6, 17 ) [*]( 2 inquid AB 3 pius AB: pius est HcUmius nil adnotans -4 inquid AB 5 doffiinam] dIñ B (idem pauJo ante dnrh) 7 merces ex mercis corr. m. 2 AB 12 inlieeret s. n ser. 1 m. 2 AJB 14 fides ex fidis corr. m. 2 A ipsa in B punct. 15 post prius 8. l. add. ergo m. 2 A (et sic ed. Baluaius) 16 inquid B 17 da] redde ex de corr. m. 2 B 24 inquid nobis B 27 praeatat B)
VII. Sic ergo hauendae sunt diuitiae sic petendae, sic tenendae sic propagandae: alioquin inaestimabile malum est bonis a deo datis non bene uti; auaro enim, inquit scriptura sacra, nihil est scelestius, et pessimum ac feralissimum morbi genus diuitiae conseruatae in malum domini sui. uerum est. quid enim peius aut quid miserius, quam si quis praesentia bona in mala futura conuertat, et quae ad hoc a deo data sunt, ut pararetur ex eis uitae beatitudo perpetua, per haec ipsa quaeratur mors ac damnatio sempiterna?
in quo et illud considerandum quod, si seruatae diuitiae ad malum hominis conseruantur, quanto utique ad maius malum coaceruantur. quotus enim quisque nunc diuitum tantae est continentiae, qui opes custodire contentus adcumulare iam nolit? o miseria temporis et ecclesiasticae plebis, ad quid redacta est! ubi cum scriptum sit, quod seruare opes genus sit magni criminis, non augere iam genus putatur esse uirtutis.