Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

inuident itaque saluti suae animasque proprias, quae uocantur ad caelum, terrenis ponderibus in terram premunt. mens enim thesaurizantis thesaurum suum sequitur et quasi in naturam terrestris substantiae demutatur, nec solum nunc sed etiam in futuro atque perpetuo. nam cum, ut Scriptum est, ante hominem uita pariter ac mors sint et ad quod uult manum porrigat, necesse est ea unusquisque hominum in aeternitate possideat, quae hic quasi manu sua ipse peruaserit, uoluntatique ac sententiae suae deditus his in futuro adhaereat condicione, quibus hic adhaesit affectu.

IL Sed uidelicet immunes se ab hoc piaculo quidam putant, qui fortasse aurum ac facultates suas in terra non habent et [*]( , 3 Act. 4, 32 18 Matth. 16, 2-) [*]( 1 eximię formę tuę B 2 diuinorum apicum] hoc loco egregie fulcitur Hartelii coniectura de gub. I 43 ex qua apices pro rapices scripsimus 4 post cor A in mg. m. 2 unum, quod et p habet 9 propalisque 8. u scr. 0 m. 2 AB 13 lactaosis (lie) B sed sis m. rec. 16 specibus s. i scr. u m. 2 Å 24 ut Å: ad B & s. scr. m. 2 ut Å 29 immune esse B 30 habet B )

227
tamen ubicumque abstrusas habent. nemo se ridiculis opinionibus fallat. quicumque augendis opibus terrena cupiditate famulantur aurum terrae semper infodiunt. hoc est enim illud, quod saluator in euangelio docet dicens: , nolite thesaurizare uobis thesauros in terra. et iterum: thesaurizate autem uobis thesauros in caelo. intellegi iuxta carnalem auditum ista non possunt. numquid enim aut omnes mali in terra corporales thesauros suos aut omnes boni in caelo locant? non utique.

et ideo effeetus spiritalium rerum atque uirtutes uis sacrae locutionis expressit. scilicet ut, quia cupiditati et auaritiae terrena atque tartarea, misericordiae autem ac largitati caelestia ac sempiterna debentur, idcirco diuersitas terreni et caelestis thesauri posita est, ut qui cupiditati et auaritiae thesaurizarent in inferno se opes locare cognoscerent, qui uero misericordiae et humanitati caelestes thesauros praeparare gauderent. loca itaque thesaurorum de meritis thesaurizantium nominauit; ibi enim dicuntur esse iam thesauri, ubi sunt thesaurizantes futuri.

III. Sed austera forsitan uideatur esse sententia cunctos aequaliter ad perfectionem uocans et una omnes lege conpellans, cum utique non sit uniuersorum una conditio. rectissime quidem dici ad ista poterat, quod cum omnes perpetuo uelint uiuere, omnes id agere deberent, ut uitam participare possint, quia inconsultissimum ac stultissimum est id quosdam agere, ut quod affectu ac uoto uolunt, id ipsum re atque actu nolle uideantur.

sed tamen uideamus eam maxime Ghristianorum, id est filiorum tuorum partem, quae certis rerum inpedimentis et inexpugnabilibus, ut putat, necessitudinum uinculis a perfectione reuocatur. ac primum in hac parte illi, opinor, sunt, qui ad quaerendas pecunias et ampliandas latissime opes [*]( 4 Matth. 6, 19 ) [*]( 6 intellegi s. e syll. paemdt. scr. i m. 2 A intellige B 11 Cut delendum uidetm\' Haimius fort. recte 13 eat punct. et s. scr. sit m. 2 A 19 anstera s. a priore scr. h m. 2 A forsitam AB. 21 conditio B et ante ras. A 22 quidem ex quidam corr. m. 2 B 23 possent ex possint corr. m. 2 A ) [*]( 15* )

228
conpelli se pignorum cura et quasi uiolento filiorum amore causantur. quasi uero quicumque patres sunt nequaquam aut possint aut debeant omnino esse nisi diuites et amare filios suos sine opum multiplicatione non ualeant, aut uero uirtus ac medullae affectuum auaritia et cupiditates sint: quia scilicet, ut illi putant, sient corpus sine medulla, sic amor sine cupiditate esse non possit.

quod si ita est, omnia absque dubio pietas mali causa est, neque in ea sensus sunt affectuum bonorum sed incentiua uitiorum. et ubi illud sacrum diuinae auctoritatis oraculum: pietas ad omnia utilis est? hoc enim modo non solum non ad omnia utilis sed paene in omnibus insalubris. si enim generatrix cupiditatum est, plus in se multo malorum continet quam bonorum secundum illud scripturae sacrae:

radix omnium malorum est cupiditas. itaque si radix malorum omnium est cupiditas atque haec pietatis matrice gignitur et quasi uiroso eiusdem lacte nutritur, non tam cupiditas reprehendenda, quae ex pietate parente nascitur, quam ipsa pietas, ex qua talis filia procreatur. quo fit ut, si tam pestilens est pietas ac tam nocens, nec amare expediat nec amari, quia nec parentes amorem debent adpetere sibi noxium nec desiderare filii parentibus offuturum.

quamuis ille non parentibus tantum sed etiam filiis morbum ferat, quia et illis grauis est, qui perniciosas pariunt hereditates, et illis, qui inter inprobissimum quaestum inprobi educantur heredes. et hinc est, quod paene omnes parentibus suis filii non magis in patrimonia quam in uitia succedunt nec magis facultates paternas sumunt quam prauitates, ac sic transeuntes semper in mores patrum ante eorum incipiunt nequitiam quam substantiam possidere. bona enim parentum [*]( 10 I Tim. 4, 8 14 I Tim. 6, 10 ) [*]( 5 aut medullae affectum B 9 illud add. m marg. erit m. 2 A {et uulgo) 16 matricf B 17 reprehenda B 18 ex quo B 21 adpetere s. d scr. p m. 2 A obfuturum ex offutarum m. 2 A 24 inprobie docantur m. 1 d 27 prauitates ex -tis corr. m. 2 d 29 quam subatantiam om. B enim non sed non punct. B )

229
nonnisi mortuis eis possident, uiuentibus autem adhuc et ualentibus mores: ac sic priusquam in dominio suo habere incipiant res paternas, habent in animis ipsos patres, et ante quam habeant illa, quae falso dicuntur bona, habent illa, quae uere probantur mala.

IIII: Quid ergo? cum haec ita sint, interdicere forsan parentibus filiorum uideor affectum ? minime. quid enim tam ferum tam inhumanum tam legi aemulum, quam si non amandos dicamus filios qui amandos fatemur inimicos? aut si affectum, quem natura praestat, prohibeamus qui etiam eum, quem natura prohibet, inpendimus P aut si caritatem menti extorqueamus quam habet, qui etiam illam ei conamur inserere, quam non habet?

non ita est: non solum enim amandos dicimus filios sed praecipue ac super omnia amandos nec quicquam his omnino anteponendum nisi deum solum. nam et hoc est praecipue amare, illum filiis anteponere, quem non expediat omnino postponere. quid est ergo aut quomodo amandos dicimus filios? quo absque dubio nisi quo deus ipse constituit? neque enim est ullus melior filiorum amor, quam quem ille docuit, qui ipsos filios dedit. neque possunt pignora melius amari quam si in eo ipso, a quo data sunt, amentur. quo modo igitur deus amari filios iussit ?

non dico ego: dicat sermo ipse diuinus, qui ad patres omnes generaliter ita loquitur: ut tradant mandata dei filiis suis, ut ponant in deo spem suam et non obliuiscantur operum dei sui et mandata eius exquirant. alibi quoque: et uos; inquit, patres, nolite ad iracundiam l>rouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini.

uidetis quas pararf opes a parentibus filiis deus iubeat, non pecuniarios thesauros nec graues metallo aureo saccos, habentes quidem multum [*]( 24 Psal. 77, 7 27 Ephes. 6, 4 ) [*]( 2 domino m.1 B 4 habeant] A habent sed a m. 1 s. e scr. bona ante habetat AB sed ptmCt. ante B 6 forsam B et tri. 1 A 11 incendimus J. Meyer 27 inquid B 28 edueate ex edocate m. 1 AB (ut paulo post) , ... )

230
ponderis sed plus tamen iniquitatis, non superbas ac praeminentes excelsis urbibus domus, non supra humanos uisus elata culmina nec inserta nubibus aerio habitatore fastigia, non denique fundos interminabiles et notitiam possessoris sui excedentes, qui consortes pati indignum aestiment et uicinitatem iniuriam putent.

non ergo haec deus praecipit nec in seruilia terrenae procurationis officia curam patriae pietatis extendit. pauca sunt quae mandat sed salutaria, expedita sed sancta, praecepto parca sed fructu grandia, scripto breuia sed beatitudine sempiterna. parentes enim, inquit, nolite ad indignationem prouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini: ut ponant scilicet, sicut propheta dixit, ut ponant in deo spem suam et non obliuiscantur operum dei sui et mandata eius exquirant.