Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ergo, ut supra diximus, quo modo se quidam reos omnino non putant, si nec in morte sibimet per dispensationem substantiae consuluerint, cum etiam ex hoc rei sint, quod usque ad mortem cuncta seruauerint? aut quo modo rei non erunt, qui facultates suas ad quoscumque homines infidelissima uanitate [*]( 11 Eccles. 10, 9 ) [*]( 4 conlocantes] conculcantes operarum errore apud HcUmiutn 9 hauendae cum J. Meyero Halmius: habendae AB 18 post morbi s. I. add. genus m. 2 A; ex p recepit et Halmius ; sed fortasse nH excidit et Salu. scripsit in orbi uel orbe; pessimum enim uoci statim respondet quid enim peius cf. VI 72: in alio orbe remota et Ind. III 8. n. orbis 17 dampnatio B 22 ecleaiaticae A 24 non delendum censebat Bittershusius 27 quo usque B 28 seruauerunt B )

235
transmiserint, cum etiam illi rei futuri sint, qui non se ipsos in uita ista aliqua ob honorem dei rerum suarum parte priuauerint ? ostendente id ipsum etiam per apostolum domino nostro atque dicente: age nunc, diuites, plorate in miseriis, quae aduenient uobis: diuitiae uestrae putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum uestrum aeruginauit, et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizatis in nouissimis diebus.

praeter illam, quae in mysterio latens maior est multo ac terribilior diuinorum uerborum seueritatem, sufficere ad metum ac tremorem omnibus puto illa, quae prompta sunt; ad diuites enim peculiariter loquitur. plangere eos praecipit mala futura nuntiat ignem perpetuum comminatur. et hoc, quo minae ipsae magis timendae sint, non propter homicidia non propter fornicationes, non ob sacrilegas inpietates aut alia postremo uitia letali gladio animas et perenni occisione iugulantia, sed propter solas tantummodo opes propter insanam cupiditatem propter auri atque argenti famem, ut ostenderet scilicet sufficere haec homini ad aeternam damnationem, etiamsi reatus alii non fuissent. quid dici simplicius quid euidentius potest?

non dicit diuiti: torquendus es, quia homicida es, torquendus es, quia fornicator, sed torquendus tantummodo, quia diues, hoc est quia diuitiis male uteris, quia datas tibi ad opus sanctum diuitias non intellegis. non enim ipsae diuitiae per se noxiae, sed mentes male utentium criminosae, nec ipsae opes homini poenae causa sunt, sed de opibus sibi poenas diuites faciunt, quia dum uti diuitiis bene nolunt, ipsas sibi diuitias in tormenta conuertunt. thesaurizatis, inquit, in nouissimis diebus.

bene, cum dixisset thesaurizatis, addidit in [*]( 4 Iac. 5, 1 ) [*]( 3 ostende B apoetolum AB: apostolum suum Halmius, qui in adn. erit. nihil adnotat 4 age s. scr. ite m. 2 A age B agite cum p et Vulgata Habnitts 8 eruginauit et erugo AB 13 prumta . Å prumpta B; cf. Boensch Itala u. Vulgata p. 460 26 noxie A 27 mentis puttet. s lit. B )

236
nouissimis diebus, hoc est, ut maior thesaurizantium reatus esset, cum thesaurorum inuidiam etiam saeculi extrema cumularent. thesaurizatis., inquit, in nouissimis diebus. per thesauros cupiditas per nouissimos dies infidelitas accusatur. ac per hoc duplex et cupiditatis noxa est et infidelitatis, quia thesauros, quos iuxta id quod deus dicit cnon concupisces\' crimen utique fuit et alio tempore concupiscere, maius absque dubio per infidelitatem ipsam crimen est etiam in mundi fine cumulare.

VIII. Durum fortasse aliquis sermonem meum hactenus iudicauit. et uere durus est, I si aliquid non ex testimoniorum sacrorum auctoritate commonuit: durus existimetur, si aliquid tale habuit, quale hic apostolus praedicauit: ut non addamus illud domini nostri dictum, quo omnes penitus indignos se esse dixit, qui non renuntiassent omnibus quae possederint.

quae cum ita sint, nonne, quaeso, indulgentissimum ac mollissimum existimari conuenit quod locuti sumus, scilicet qui hominibus, quibus perfectam incolumitatem tribuere non possumus, opem saltim desperatae salutis inquirimus, et quorum uitam sanare non possumus, mortem leuare temptamus ? quid est enim perfecta sanitas? quid nisi in uita hac bene agere? quid postrema curatio? quid nisi uel in extremis bonum uiaticum conparare? quid est perfecta sanitas? quid nisi rebus a deo traditis bene uti? quod ultimum remedium? quod nisi saltim postea facere quod paeniteas te non ante fecisse?

dura aliquis putat esse quae dico: dura, plane dura existimentur, nisi talia sunt, ut in comparatione apostolicae seueritatis mollia ac remissa uideantur. apostolus enim ad planctum diuites uocat, nos ad remedium: apostolus diuitias ignem [*]( .6 Exod. 20 Rom. 7. ) [*]( 5 nox est B 6 deus] dns (sic, non solum \'teste Balusio\' ut apud Halmium) B 7 coucupisces ex concupiscis corr. m. 2 AB 12 commoriit pwnct. nit et s. scr. m. 2 nuerit A 13 apostolus hic sed additis m. 1 signis transpositidnis A -15 possiderint B 16 quae] qui B 18 incolomitatem B 19 desperatae ex disperatae corr. m. 2 AB 24 quid nisi B 25 saltem ex saltim corr. m. 2 A )

237
nominat, nos facere ex diuitiis aquas cupimus ignem extinguentes secundum illud: sicut aqua «xtinguit ignem, sic eleemosyna peccatum.

apostolus in diuitiis male conseruatis damnationem esse testatur, ego ex his, quae dicit ille mortem aeternam, omnibus facere, uitam opto perpetuam conparare: non quidem quod ulli uitiis carnalibus inplicato sufficere ad uitam aeternam putem, si, cum usque ad mortem in. flagitiis consenuerit, in obitu bene cuncta dispenset, nisi antea et peccatis renuntiauerit et sordidam illam criminum tunicam lutulentamque proiecerit et nonam conuersionis ac sanctimoniae uestem de manu apostoli praedicantis acceperit.

alioqui peccare non desinit, quem m extremis situm recedere a criminibus sola tantum facit inpossibilitas non uoluntas. qui enim a malis actibus tantum morte discedit non relinquit scelera, : sed relinquitur a sceleribus, ac per hoc necessitate exclusus a uitiis et tum, puto, peccat, quando cessauerint, quia, quantum ad animum, necdum desiit qui adhuc uelit peccare, si possit. non bonis itaque spebus innititur qui ad hoc tantum peccat in uita, ut peccatorum molem redimat in morte, et ideo se euasurum putat, non quia bonus sed quia diues sit.

quasi uero deus non uitam quaerat hominum sed pecuniam, atque a cunctis malorum redimendorum spe male agentibus accipere solos pro criminibus nummos uelit et corruptorum iudicum more argentum exigat, ut peccata uendat.

non ita - 25 est. prodesse enim largitionem plurimum certum est, sed non illis, qui ultima futurae largitionis spe male uiuunt, qui fiducia redimendae immunitatis scelera committunt, sed illis,.. qui decepti aut lubrico aetatis aut nubilo erroris aut uitio. [*]( 2 Eccles. 3, 33, ) [*]( 3 elymosina A elimosina B \'uidetur SaZuianus itaoismum secutus eleimosyna scripsisse\' Halmius & conpararo om. B 10 lutu- \' lentum quę m. 1 B conuenationis B 11 alioquin ex -qui, - corr. m. 2 B 12 quem s. scr, m. 2 hunc A 16 tum p: dum ft. scr. m. 2 tunc (tnc B) AB cessaterit \' B 17 negdum 8* scr. 0 m. 2 A 21 querit B , 23 solos s. o poster. s., scr. sed ex parte eras. u A solus B corruptorum qui iud. B 27 inmunitatis B )

238
ignorantiae aut postremo lapsu fragilitatis humanae resipiscere tandem quasi post mortem grauissimae infirmitatis aut quasi post luctum turbatae mentis incipiunt, et sicut ad sensum suum insani homines post furorem, sic isti redeunt post errorem, in uno tantummodo a se dispares, quod illi gaudent, postqHam euaserint aegritudinem, isti plangunt, postquam acceperint sanitatem.

nec inmerito. illi enim tanto plus gratulantur, quanto plus incolumitatis indeptos esse se sentiunt, isti tanto plus confunduntur, quanto euidentius morbum sui erroris agnoscunt. quo fiat necesse est ut illi exultent et isti lugeant, quia illi quod aegrotarunt inputant ualitudini, isti quod errauerunt sibi, ac sic illi laeti sunt de remedio et isti anxii de reatu.

VIIII. Vnde admoneo cum omnes tum praecipue eos, quos grauium delictorum terror exagitat et in quibus infelicior conscientia peccatorum poenalium recordatione suspirat, primum ut, licet lapsi sint, non commorentur in lapsu nec in uolutabris suis sordentium suum more uersentur, qui cum aestuantes aluos caeno inmerserint, nequaquam sordidis uoluptatibus satisfaciunt, nisi tota penitus luto membra conuoluant. non ergo horum naturalem sequantur inluuiem nec male blandis lapsibus adquiescant, aut in barathro libidinum commorantes in ipsis se sepeliant ruinis suis, sed ilico, ubi concidere, consurgant et eleuationem protinus meditentur in lapsu, ac, si fieri ullo modo pernicitate paenitudinis potest, tam uelox sit remedium resurgentis, ut uix possit uestigium apparere conlapsi.