Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

non ita est: non solum enim amandos dicimus filios sed praecipue ac super omnia amandos nec quicquam his omnino anteponendum nisi deum solum. nam et hoc est praecipue amare, illum filiis anteponere, quem non expediat omnino postponere. quid est ergo aut quomodo amandos dicimus filios? quo absque dubio nisi quo deus ipse constituit? neque enim est ullus melior filiorum amor, quam quem ille docuit, qui ipsos filios dedit. neque possunt pignora melius amari quam si in eo ipso, a quo data sunt, amentur. quo modo igitur deus amari filios iussit ?

non dico ego: dicat sermo ipse diuinus, qui ad patres omnes generaliter ita loquitur: ut tradant mandata dei filiis suis, ut ponant in deo spem suam et non obliuiscantur operum dei sui et mandata eius exquirant. alibi quoque: et uos; inquit, patres, nolite ad iracundiam l>rouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini.

uidetis quas pararf opes a parentibus filiis deus iubeat, non pecuniarios thesauros nec graues metallo aureo saccos, habentes quidem multum [*]( 24 Psal. 77, 7 27 Ephes. 6, 4 ) [*]( 2 domino m.1 B 4 habeant] A habent sed a m. 1 s. e scr. bona ante habetat AB sed ptmCt. ante B 6 forsam B et tri. 1 A 11 incendimus J. Meyer 27 inquid B 28 edueate ex edocate m. 1 AB (ut paulo post) , ... )

230
ponderis sed plus tamen iniquitatis, non superbas ac praeminentes excelsis urbibus domus, non supra humanos uisus elata culmina nec inserta nubibus aerio habitatore fastigia, non denique fundos interminabiles et notitiam possessoris sui excedentes, qui consortes pati indignum aestiment et uicinitatem iniuriam putent.