Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

non ergo haec deus praecipit nec in seruilia terrenae procurationis officia curam patriae pietatis extendit. pauca sunt quae mandat sed salutaria, expedita sed sancta, praecepto parca sed fructu grandia, scripto breuia sed beatitudine sempiterna. parentes enim, inquit, nolite ad indignationem prouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini: ut ponant scilicet, sicut propheta dixit, ut ponant in deo spem suam et non obliuiscantur operum dei sui et mandata eius exquirant.

en quales diuitias deus diligit, en quas pignoribus recondi exigit opes, en quas parari imperat facultates, fidem scilicet ac timorem dei, modestiam sanctimoniam disciplinam, non terrena non uilia non pereuntia non caduca: praeclara utique. cum enim deus uiuorum sit non mortuorum, recte illa parari filiis iussit, per quae in aeternum uiuerent non per quae in aeternitate morerentur. nemo enim dubitat omnibus ferme malis et infidelibus diuitias mundiales causam mortis magis esse quam uitae secundum illud quod deus dicit: quam difficile hi qui pecunias habent introibunt in regna caelorum. et iterum facilius est, inquit, camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regna caelorum. unde et illud est, quod specialiter iubet dicens: nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, thesaurizate autem uobis thesauros in caelo.

superioribus ac sequentibus dictis duo thesaurorum genera monstrantur, unum scilicet quo filiis thesaurizent patres, aliud quo sibi. filiis quo modo? ut erudiant [*]( 24 Marc. 10, 24 25 Marc. 10, 25 28 Matth. 6, 19 ) [*]( 1 pminentes A: preminentes B praeeminentea e. edd. Halimus 2 domus ex domos corr. m. 1 Å. 10 inquid AB 19, praeclara ex praeclare corr. m. 2 B 24 hii AB quei punct. e .A 25 regno B ■ • )

231
illos officio ac timore diuino: sibi quo modo? ut thesaurizent sibi thesauros in caelo. mirifice scilicet, ut, quia pecunia caduca est disciplina inmortalis, et omnes ferme parentes plus amant filios, quam se ipsos, sibi conferant bona caduca filiis sempiterna, ac sic et pietati suae consulant et saluti, cum duplici atque inmortali bono et per ea, quae aeterna sunt, aeternos esse filios suos faciant et ad conquirendam sibi beatitudinem ea, quae naturaliter caduca sunt, bonis operibus in aeterna conuertant. quid ergo aestuas, paterna pietas?