Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

radix omnium malorum est cupiditas. itaque si radix malorum omnium est cupiditas atque haec pietatis matrice gignitur et quasi uiroso eiusdem lacte nutritur, non tam cupiditas reprehendenda, quae ex pietate parente nascitur, quam ipsa pietas, ex qua talis filia procreatur. quo fit ut, si tam pestilens est pietas ac tam nocens, nec amare expediat nec amari, quia nec parentes amorem debent adpetere sibi noxium nec desiderare filii parentibus offuturum.

quamuis ille non parentibus tantum sed etiam filiis morbum ferat, quia et illis grauis est, qui perniciosas pariunt hereditates, et illis, qui inter inprobissimum quaestum inprobi educantur heredes. et hinc est, quod paene omnes parentibus suis filii non magis in patrimonia quam in uitia succedunt nec magis facultates paternas sumunt quam prauitates, ac sic transeuntes semper in mores patrum ante eorum incipiunt nequitiam quam substantiam possidere. bona enim parentum [*]( 10 I Tim. 4, 8 14 I Tim. 6, 10 ) [*]( 5 aut medullae affectum B 9 illud add. m marg. erit m. 2 A {et uulgo) 16 matricf B 17 reprehenda B 18 ex quo B 21 adpetere s. d scr. p m. 2 A obfuturum ex offutarum m. 2 A 24 inprobie docantur m. 1 d 27 prauitates ex -tis corr. m. 2 d 29 quam subatantiam om. B enim non sed non punct. B )

229
nonnisi mortuis eis possident, uiuentibus autem adhuc et ualentibus mores: ac sic priusquam in dominio suo habere incipiant res paternas, habent in animis ipsos patres, et ante quam habeant illa, quae falso dicuntur bona, habent illa, quae uere probantur mala.

IIII: Quid ergo? cum haec ita sint, interdicere forsan parentibus filiorum uideor affectum ? minime. quid enim tam ferum tam inhumanum tam legi aemulum, quam si non amandos dicamus filios qui amandos fatemur inimicos? aut si affectum, quem natura praestat, prohibeamus qui etiam eum, quem natura prohibet, inpendimus P aut si caritatem menti extorqueamus quam habet, qui etiam illam ei conamur inserere, quam non habet?