Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
III. Sed austera forsitan uideatur esse sententia cunctos aequaliter ad perfectionem uocans et una omnes lege conpellans, cum utique non sit uniuersorum una conditio. rectissime quidem dici ad ista poterat, quod cum omnes perpetuo uelint uiuere, omnes id agere deberent, ut uitam participare possint, quia inconsultissimum ac stultissimum est id quosdam agere, ut quod affectu ac uoto uolunt, id ipsum re atque actu nolle uideantur.
sed tamen uideamus eam maxime Ghristianorum, id est filiorum tuorum partem, quae certis rerum inpedimentis et inexpugnabilibus, ut putat, necessitudinum uinculis a perfectione reuocatur. ac primum in hac parte illi, opinor, sunt, qui ad quaerendas pecunias et ampliandas latissime opes [*]( 4 Matth. 6, 19 ) [*]( 6 intellegi s. e syll. paemdt. scr. i m. 2 A intellige B 11 Cut delendum uidetm\' Haimius fort. recte 13 eat punct. et s. scr. sit m. 2 A 19 anstera s. a priore scr. h m. 2 A forsitam AB. 21 conditio B et ante ras. A 22 quidem ex quidam corr. m. 2 B 23 possent ex possint corr. m. 2 A ) [*]( 15* )
quod si ita est, omnia absque dubio pietas mali causa est, neque in ea sensus sunt affectuum bonorum sed incentiua uitiorum. et ubi illud sacrum diuinae auctoritatis oraculum: pietas ad omnia utilis est? hoc enim modo non solum non ad omnia utilis sed paene in omnibus insalubris. si enim generatrix cupiditatum est, plus in se multo malorum continet quam bonorum secundum illud scripturae sacrae: